Pave Bonifacius 9. anerkender dominikaneren Lars Jensen fra Lunds stift som sin kapellan og optager ham i kapellanernes fællesskab. A: tabt — Aa: Reg. Vat. 317 f. 141v. Under teksten til venstre taksten XX og derefter Pro Ray. de Verona P Petra Io de Bononia A de Teramo.
Tryk: Acta Pont. II 130 nr. 981.
Bonifatius
1
(episcopus
seruus seruorum dei
) dilecto filio
Laurentio
Iohannis
conuentus
Lundensis
ordinis predicatorum
professori capellano nostro
salutem
2
(et apostolicam
benedictionem) ♦ Uirtutibus clarens et
3
(meritis
sicut fame laudabilis testimonio conprobaris
illam in nostro et apostolice sedis conspectu
graciam meruisti ut personam tuam paterna
beniuolencia prosequamur et eam libenter
attollamus honoris gracia specialis ♦ Ut
igitur in effectu percipias quod suggerit
nostre mentis affectus te in nostrum et dicte
sedis capellanum commensalem et familiarem
graciose recipimus et nostrorum et ipsius
sedis capellanorum commensalium et familiarium
consorcio cum honoribus emolumentis et exempcionibus
aliis nostris et dicte sedis capellanis commensalibus
exhiberi consuetis fauorabiliter aggregamus)
tibi nichilominus concedentes
4
(quod omnibus indulgentiis
immunitatibus exempcionibus et priuilegiis
per felicis recordacionis
Iohannem XXII et
Clementem VI Romanos pontifices predecessores
nostros
capellanis dicte sedis concessis
uti et gaudere libere et licite ualeas pie
memorie
Innocencii VI Gregorii XI et Urbani
VI Romanorum pontificum predecessorum nostrorum
restrictionibus super indulgenciis immunitatibus
exempcionibus et priuilegiis supradictis
necnon aliis in contrarium editis non obstantibus
5
quibuscumque intendentes quod per hoc fauoris
apostolici presidia plenius sorciaris ♦ Sic
igitur de bono in melius studiis uirtutum
intendas quod merito ad faciendum tibi uberiores
gracias inuitemur) ♦ Nulli ergo
6
(omnino hominum
liceat hanc paginam nostre receptionis et
aggregationis infringere uel ei ausu temerario
contraire) ♦ Si quis (autem hoc attemptare
presumpserit indignacionem omnipotentis dei
et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius
se nouerit incursurum) ♦ Datum Rome apud
sanctum Petrum idus februarii pontificatus
nostri anno duodecimo\
1. Bonifatius (episcopus indtil dei)] Bonifatius etcetera Aa. 2. salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etcetera Aa. 3. clarens et (meritis indtil aggregamus)] clarens et etcetera Aa, udfyldt efter 1390. 30. november, Dipl. Dan. 4. rk. IV nr. 294. 4. concedentes (quod indtil editis] concedentes etcetera Aa, udfyldt efter Ny Kirkehist. Saml. V 867 nr. 197, med pontificum rettet fra pontificium og med omnibus indført efter 1400. 17. december, Dipl. Dan. 4. rk. VII nr. 434. 5. non obstantibus indtil inuitemur)] udfyldt efter 1390. 30. november, Dipl. Dan. 4. rk. IV nr. 294. 6. Nulli ergo (omnino indtil incursurum)] Nulli ergo etcetera Si quis etcetera Aa. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |