Pave Bonifacius 9. overdrager Nils Laurensson, sognepræst i Ålem, det kanonikat og den præbende ved kirken i Linköping, hvortil dronning Margrete havde præsenteret ham. A: tabt — Aa: Reg. Lat. 95 f. 137r. I marg. Io de Bononia. Efter teksten (f. 138r) registrators egenhændige bemærkning N. XX de Beneuento/
Tryk: Svenskt Dipl. IV 8 nr. 2854 - Acta
Pont. II 130 nr. 982.
Tekst efter Aa:
Bonifacius
1
(episcopus seruus seruorum dei
)
uenerabilibus fratribus ..
2
Pacensi et Arosiensi
episcopis
ac dilecto filio
archidiacono
ecclesie
Lincopensis
salutem etcetera ♦ Uite ac morum
honestas aliaque laudabilia probitatis et
uirtutum merita super quibus apud nos dilectus
filius
Nicolaus
Laurencii
rector parrochialis
ecclesie sancti Olaui
in Alem
Lincopensis
diocesis
fidedigno commendatur testimonio
nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam
liberales ♦ Exhibita siquidem nobis nuper
pro parte dicti Nicolai peticio continebat/
quod in statutis et consuetudinibus ecclesie
Lincopensis canonice editis et inconcusse
hactenus obseruatis expresse cauetur/ quod
decanus ipsius Lincopensis ecclesie canonicatum
et prebendam in eadem una cum dicto decanatu
obtinere minime ualeat et deinde canonicatu
dicte ecclesie et prebenda dicta Alean in
eadem ecclesia Lincopensi ex eo quod dilectus
filius
Nicolaus
Gutmundi ipsius Lincopensis
ecclesie
canonicus
et huiusmodi prebendam
obtinens decanatum ipsius ecclesie qui dignitas
principalis in eadem existit et ad eam quis
per eleccionem non assumitur
3
extra Romanam
curiam tunc certo modo uacantem auctoritate
ordinaria sibi collatum extitit pacifice
assecutus uacantibus carissima in Christo
filia
Margareta
regina Dacie Swecie et Norweigie
4
illustris eorundem canonicatus et prebende
uera patrona et existens in pacifica possessione
uel quasi iuris presentandi canonicum ad
dictos canonicatum et prebendam prefatum
Nicolaum Laurencii uenerabili fratri nostro
episcopo Lincopensi infra tempus legittimum
presentauit idemque episcopus eundem Nicolaum
Laurencii in canonicum ipsius ecclesie auctoritate
ordinaria instituit ♦ Cum autem sicut eadem
peticio subiungebat prefatus Nicolaus Laurencii
dubitet presentacionem et institucionem huiusmodi
ex certis causis uiribus non subsistere et
sicut accepimus canonicatus et prebenda predicti
adhuc ut prefertur uacare noscantur nos uolentes
dicto Nicolao Laurencii qui presbiter est
premissorum meritorum suorum intuitu graciam
facere specialem discrecioni uestre per apostolica
scripta mandamus quatinus uos uel duo aut
unus uestrum per uos uel alium seu alios
canonicatum et prebendam predictas quorum
fructus redditus et prouentus uiginti florenorum
auri secundum communem extimacionem ualorem
annuum ut ipse Nicolaus Laurencii asserit
non excedunt siue premisso siue alio quouis modo
aut ex alterius cuiuscumque persona seu alias
per assecucionem alterius beneficii ecclesiastici
quacumque auctoritate collati uel liberam
resignacionem alicuius per eum de illis in
manibus cuiuscumque ad id potestatem habentis
apud sedem apostolicam uel extra dictam
curiam eciam coram notario publico et testibus
sponte factam et admissam uacent eciam si
tanto tempore uacauerint quod eorum collacio
iuxta Lateranensis statuta
a
concilii ad predictam
sedem legitime deuoluta aut ipsi canonicatus
et prebenda disposicioni apostolice specialiter
reseruati existant dictusque Nicolaus Gutmundi
uel is ex cuius persona ipsi canonicatus
et prebenda ultimo uacauerint dicte sedis
capellanus nuncius uel alias officialis seu
fructuum et prouentuum camere apostolice
debitorum collector uel succollector fuerit
dummodo prefatus Nicolaus Laurencii in eisdem
canonicatu et <prebenda>
5
intrusus non fuerit
et tempore date presencium non sit in eis
alicui specialiter ius quesitum cum omnibus
iuribus et pertinenciis suis eidem Nicolao
Laurencii auctoritate nostra conferre et
assignare curetis inducentes eum uel procuratorem
suum eius nomine in corporalem possessionem
canonicatus et prebende iuriumque et pertinenciarum
predictorum et defendentes inductum amoto
exinde quolibet illicito detentore ac facientes
eundem Nicolaum Laurencii uel dictum procuratorem
pro eo ad huiusmodi prebendam in dicta ecclesia
Lincopensi in canonicum recipi et in fratrem
stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius
ecclesie cum dicti iuris plenitudine assignatis
sibique de ipsorum canonicatus et prebende
fructibus redditibus prouentibus iuribus
et obuencionibus uniuersis integre responderi
contradictores auctoritate nostra. (appellatione
postposita compescendo)
6
non obstantibus quibuscumque
statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie
Lincopensis contrariis iuramento confirmacione
apostolica uel quacumque firmitate alia roboratis
aut si aliqui apostolica uel alia quauis
auctoritate in eadem Lincopensi ecclesia
in canonicos sint recepti uel ut recipiantur
insistant seu super prouisionibus sibi faciendis
de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie
Lincopensis speciales uel aliis beneficiis
ecclesiasticis in illis partibus generales.
dicte sedis uel legatorum eius litteras impetrarint
eciam si per eas ad inhibicionem reseruacionem
et decretum uel alias quomodolibet sit processum
quibus omnibus dictum Nicolaum Laurencii
in assecucione dictorum canonicatus et prebende
uolumus anteferri sed nullum per hoc eis
quo ad assecucionem canonicatuum et prebendarum
aut beneficiorum aliorum preiudicium generari
aut si uenerabili fratri nostro episcopo
pro tempore existenti et dilectis filiis
capitulo Lincopensi uel quibusuis aliis communiter
uel diuisim ab eadem sit sede indultum quod
ad recepcionem uel prouisionem alicuius minime
teneantur et ad id compelli aut quod interdici
suspendi uel excommunicari non possint quodque
de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie
Lincopensis uel aliis beneficiis ecclesiasticis
ad eorum collacionem prouisionem presentacionem
seu quamuis aliam disposicionem coniunctim
uel separatim spectantibus nulli ualeat prouideri
per litteras apostolicas non facientes plenam
et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto
huiusmodi mencionem et qualibet alia dicte
sedis indulgencia generali uel speciali cuiuscumque
tenoris existat per quam presentibus non
expressam uel totaliter non insertam effectus
huiusmodi gracie impediri ualeat quomodolibet
uel differri et de qua cuiusque toto tenore
habenda sit in nostris litteris mencio specialis
seu si dictus Nicolaus Laurencii presens
non fuerit ad prestandum de obseruandis statutis
et consuetudinibus ipsius ecclesie Lincopensis
solitum iuramentum dummodo in absencia sua
per procuratorem ydoneum. et cum ad ecclesiam
ipsam accesserit corporaliter illud prestet
aut quod prefatus Nicolaus Laurencii ut asserit
dictam parrochialem ecclesiam cuius fructus
redditus et prouentus eciam uiginti florenorum
auri secundum extimacionem predictam ualorem
annuum non excedunt noscitur obtinere ♦ Nos
enim exnunc irritum decernimus et inane
si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate
scienter uel ignoranter contigerit attemptari
♦ Datum Rome apud sanctum Petrum quarto kalendas
marcii anno duodecimo.
1. Bonifacius (episcopus indtil dei)] Bonifacius etcetera Aa. 2. .. = Petro, Boecio og Nicolao. 3. assumitur] rettet fra assumatur Aa. 4. Norweigie = Norwegie. 5. <prebenda>] mgl. Aa. 6. nostra (appellatione postposita compescendo)] nostra etcetera Aa. a: c. 2 X de concessione præbendæ et ecclesiæ III 8 (Friedberg II 488). — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |