Pave Bonifacius 9. giver Jens Pedersen, gejstlig i Lunds stift, dispensation til at opnå alle gejstlige grader og modtage kirkelige beneficier, skønt han har skrevet, dikteret og beseglet breve, som har forårsaget strid. A: tabt — Aa: Reg. Lat. 87 f. 172v. I marg. til venstre Io de Bononia. Efter teksten (f. 173r) registrators egenhændige bemærkning De mandato Iacobus de Teramo.
Tryk: Svenskt Dipl. IV 13 nr. 2859 -
Acta Pont. II 130 nr. 983.
Tekst efter Aa:
Bonifacius (episcopus
seruus seruorum dei
1
) dilecto filio
Iohanni
Petri
clerico
Lundensis diocesis
salutem
(et apostolicam benedictionem)
2
♦ Uite ac morum
honestas aliaque laudabilia probitatis et
uirtutum merita super quibus apud nos fidedigno
commendaris testimonio nos inducunt ut te
specialibus fauoribus et graciis prosequamur
♦ Sane peticio pro parte tua nobis exhibita
continebat quod licet tu diuersas litteras
scripsisti et dictasti ac eciam sigillasti
propte<r>
3
quas nonnulle contrauersie
4
guerre
et
5
mutilaciones necnon occasiones sunt subsequute
propter que times irregularitatis maculam
incurrisse quare pro parte tua nobis fuit
humiliter supplicatum ut prouidere tibi super
premissis de benignitate apostolica dignaremur
♦ Nos igitur uolentes te premissorum*
6
meritorum tuorum intuitu fauoribus prosequi
graciosis huiusmodi supplicacionibus inclinati
tecum qui simplex clericus existis ut ad
omnes eciam sacros ordines promoueri et quecunque
beneficia ecclesiastica cum cura et sine
cura se inuicem compaciencia si tibi alias
canonice conferantur recipere et retinere
libere et licite ualeas premissis et constitucionibus
apostolicis contrariis nequaquam obstantibus
auctoritate apostolica tenore presencium
de specialis dono gracie dispensamus teque
restituimus in statum pristinum per presentes
♦ Nulli ergo
7
(omnino hominum liceat hanc
paginam) nostre dispensacionis infringere
(uel ei ausu temerario contraire) ♦ Si quis
autem (hoc attemptare presumpserit indignacionem
omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli
apostolorum eius se nouerit incursurum) ♦
Datum Rome apud sanctum Petrum duodecimo
kalendas aprilis anno duodecimo.
1. Bonifacius (episcopus indtil dei)] Bonifacius etcetera Aa. 2. salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etcetera Aa. 3. propte<r>] propte Aa. 4. contrauersie = controuersie. 5. guerre et] herefter overstreget mul Aa. 6. premissorum] premissorum premissorum på linieovergang Aa. 7. Nulli ergo (omnino indtil incursurum)] Nulli ergo etcetera nostre dispensacionis infringere etcetera Si quis autem etcetera Aa. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |