Forrige
Oversættelse
Næste

62

1401. 28. marts

S. Pietro i Rom

Pave Bonifacius 9. pålægger ærkebiskoppen af Lund at reservere provstiet ved kirken i Roskilde, som blev ledigt ved Jakob Knudsens udnævnelse til biskop i Bergen, for Kristian Hemmingsen, kannik i Roskilde.

A: tabt — Aa: Reg. Lat. 84 f. 58v. I marg. til venstre Bertoldus. Efter teksten (f. 59v) registrators egenhændige bemærkning De mandato Iacobus de Teramo.

Tryk: Acta Pont. II 135 nr. 992 (i udtog).

Tekst efter Aa, for de forkortede formler se nr. 52.
Bonifacius etcetera uenerabili fratri archiepiscopo Lundensi salutem etcetera ♦ Dignum arbitramur etcetera ♦ Cum itaque prepositura ecclesie Roskildensis quam dilectus filius Iacobus Kanuti electus Berghensis tempore promocionis per nos de eo ad ecclesiam Berghensem tunc pastore carentem facte obtinebat prout adhuc obtinet per huiusmodi promocionem et munus consecracionis impendendum eidem uacare speretur in breui nos uolentes dilectum filium Cristernum Henningi canonicum dicte ecclesie apud nos (---) si per diligentem examinacionem dictum Cristernum ad obtinendum dictam preposituram ydoneum esse inueneris super quibus tuam conscienciam oneramus preposituram predictam eciam si curata et dignitas maior post pontificalem in eadem ecclesia existat cuius fructus redditus et prouentus uiginti marcharum argenti puri secundum communem extimacionem ualorem annuum ut asseritur non excedunt cum illam ut premittitur uel per lapsum temporis de consecrandis episcopis a a canonibus diffiniti uel alias quouis modo eciam si per ipsius electi obitum uacare contigerit conferendum eidem Cristerno cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donacioni tue auctoritate nostra reserues districcius inhibendo uenerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis capitulo Roskildensi ac illi uel illis ad quem uel ad quos ipsius prepositure collacio prouisio presentacio electio seu queuis alia disposicio communiter uel diuisim pertinet ne de dicta prepositura contra reseruacionem nostram huiusmodi disponere quoquo modo presumant ac nichilominus eandem preposituram cum illam ut prefertur uacare contigerit etiam si actu ut premittitur uel alias quouis (---) resignacionem alicuius per eum de illa in manibus ad id potestatem habentis in Romana curia uel extra eam eciam coram notario publico et testibus sponte factam uacet etiam si tanto tempore uacauerit quod eius collacio iuxta Lateranensis b statuta concilii ad sedem predictam legitime deuoluta dictaque prepositura disposicioni apostolice specialiter reseruata existat/ et persona per cuius factum ultimo uacauit dicte sedis capellanus nuncius notarius uel alias officialis aut fructuum et prouentuum camere apostolice debitorum collector uel succollector aut litterarum apostolicarum scriptor uel abbreuiator seu eiusdem sedis uel alicuius ex uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus familiaris fuerit dummodo tempore date presencium non sit in dicta prepositura alicui specialiter ius quesitum cum omnibus iuribus et pertinenciis suis eidem Cristerno auctoritate nostra conferre et assignare procures inducens per te uel alium seu alios eundem Cristernum uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem prepositure iuriumque et pertinenciarum predictorum eadem auctoritate et defendens inductum amoto exinde quolibet illicito detentore ac faciens ipsum Cristernum uel dictum procuratorem pro eo ad eandem preposituram ut est moris admitti sibique de ipsius prepositura fructibus (---) consuetudinibus ipsius ecclesie contrariis iuramento confirmacione apostolica uel quacumque firmitate alia roboratis aut si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de dignitatibus personatibus uel officiis ipsius ecclesie 1 speciales (---) quibus omnibus eciam illis quibus forsan de eadem prepositura prouidimus aut mandauimus seu concessimus prouideri prefatum Cristernum uolumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem dignitatum personatuum uel officiorum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari seu si dictis episcopo et capitulo uel quibusuis (---) quodque de dignitatibus personatibus uel officiis huiusmodi aut aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem prouisionem presentacionem electionem seu quamuis aliam disposicionem (---) effectus huiusmodi gracie impediri ualeat quomodolibet (---) mencio specialis aut si dictus Cristernus presens non (---) consuetudinibus ipsius ecclesie racione dicte prepositure solitum iuramentum (---) prestet seu quod idem Cristernus canonicatum et maiorem prebendam dicte ecclesie Roskildensis in qua minores et medie ac maiores prebende existunt quorumque fructus redditus et prouentus octo marcharum argenti puri secundum dictam extimacionem ualorem ut ipse Cristernus asserit non excedunt noscitur obtinere ♦ Nos enim si dictus Cristernus ad hoc (---) date presencium eandem preposituram cum illam ut prefertur uacare contigerit conferendum eidem Cristerno cum interposicione decreti duxissemus donacioni apostolice specialiter reseruandam uel si actu uacat ut prefertur et ad hoc reperto ydoneo de illa prouideri mandauissemus ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum quinto kalendas aprilis anno duodecimo.


1. contrariis indtil officiis ipsius ecclesie] tilf. forneden på siden med henvisningstegn og underskrevet Iac Aa.

a: c. 7 X de electione et electi potestate I 6 (Friedberg II 51-52), jf. Hinschius II 676. b: c. 2 X de concessione præbendæ et ecclesiæ III 8 (Friedberg II 488).

— COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB