Pave Bonifacius 9. tilbagegiver dronning Margrete de patronatsrettigheder, der er afhændet fra kronen i Danmark, Sverige og Norge, og erklærer alle breve herom for ugyldige. A: tabt — Aa: Reg. Lat. 87 f. 173r. I marg. til venstre Io de Bononia. Efter teksten registrators egenhændige bemærkning De mandato Iacobus de Teramo.
Tryk:
Svenskt Dipl. IV 17 nr. 2865;
Dipl. Norv. XVII 195 nr. 213;
Norges gl. Love 2. rk. I 357 nr. 177 -
Acta Pont. II 136 nr. 996.
Tekst efter Aa, for
de forkortede formler se nr. 63.
Bonifacius etcetera carissime in Christo filie
Margarete
Dacie Swecie et Norwegie regine
illustri salutem etcetera ♦ Sincere
deuocionis affectus quem ad nos et Romanam
geris ecclesiam merito promeretur ut te et
Dacie Swecie et Norwegi<e>
1
regna specialibus fauoribus prosequamur
♦ Attendentes igitur
quod sicut exhibita nobis nuper pro parte
tua peticio continebat quod regie corone
dictorum regnorum ad nonnulla beneficia ecclesiastica
cum cura et sine cura necnon dignitates personatus
et officia ius patronatus antiquitus obtinebant
quod ab ipsarum coronarum regiarum possessione
ut asseritur uidetur pro parte alienatum
pariter et destructum nos igitur ne ius patronatus
huiusmodi tibi uel dictis regiis coronis
amplius alienetur seu distrahatur sed ut
pocius recuperetur prouidere uolentes ius
patronatus ad singula beneficia cum cura
et sine cura eciam si dignitates personatus
uel officia fuerint siue per sedem apostolicam
siue alias quomodolibet alienatum uel distractum
quod prefate corone regie
2
antiquitus obtinebant
ad ius et proprietatem earundem coronarum
regiarum reducimus restituimus ac auctoritate
apostolica tenore presencium recuperamus
uolentes predictas coronas regias in huiusmodi
iure habere perpetuo conseruatas litterasque
apostolicas ac alias et priuilegia quecunque
in eneruacionem premissorum concessas uel
concessa quarum tenorem de uerbo ad uerbum
presentibus haberi uolumus pro sufficienter
expressis eadem auctoritate apostolica tenore
presencium reuocamus cassamus irritamus et
nullius esse uolumus roboris uel momenti
♦ Nulli ergo (---) nostre reductionis
restitucionis recuperacionis concessionis
reuocacionis cassacionis et uoluntatis infringere
(---) ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum
quarto kalendas aprilis anno duodecimo.
1. Norwegi<e>] Norwegia Aa. 2. regie] herefter overstreget antiquilu Aa. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |