Margrete Pedersdatter, enke efter ridderen hr. Henneke Moltke af Torbenfeld, erkender at skylde abbedissen og søstrene i Roskilde sankt Clara kloster 20 mark sølv, som hun havde testamenteret dem til bod for sin faders sjæl. A: RA. Roskilde Clara kl. (tidligere AM. LX 4) = ny kronol. rk. 1902. Perg, beskadiget længst foldninger. 26,4 × 14,4 (plica 2,8). 1-3: Seglsnit. 4: Perg.rem. Registreret Roskilde St. Clara kl. reg. (1586), trykt ÆA. V 573.
Tryk: Rep. nr. 4486 (i udtog) - Vejledende
Arkivreg. XVII 328 nr. 265.
Tekst efter A:
Uniuersis presentes
litteras inspecturis.
Margareta
Pethers
doter
relicta
domini
Iohannis
Møltikæ de Thurbernæfellæ
militis
salutem in domino [semp]iternam.
♦ Constet uniuersis presentibus et futuris
quod recognosco me religiosis uirginibus
et dominabus. sorori
Sophie [Cla]wesæ doter
abbatisse ordinis sancte Clare
Roskildis
ceterisque sororibus ibidem degentibus in
uiginti marchis puri argenti eisdem per me
legatis <teneri et obligatam esse>
1
in remedium
anime patris mei dilecti scilicet domini
Petri
Lodouici
militis
. quarum quidem quindecim
cedent ad edificium ecclesie et monasterii earum.
pro quibus a nobilissima principissa domina
Margareta
regina
nostra necnon ab honesto
uiro
Siluestro
capitaneo castri Abramsthorp
.
Petrus
Nicholai de Waldorp
predictarum
sororum prouisor
acceperat fideiussionem.
pro ceteris autem quinque marchis ciphum
meum argenteum grossiorem eisdem sororibus
impignero per presentes. tali condicione
quod si antedictus ciphus in uita mea per
me uel post mortem meam per predilectam
filiam meam dominam Katerinam dilectam consortem
domini
Nicholai
Grubendalæ
militis
infra
unum annum et sex septimanas non fuerit
resolutus. tunc plenam habeant potestatem
uendendi predictum ciphum pro pecunia que
inter sorores equanimiter diuidatur. ♦ In
cuius rei testimonium sigillum meum. una
cum sigillis uenerabilium uirorum scilicet
Petri
Nicholai de Waldorp
armigeri
. et
domini
Petri
Mathei
canonici ecclesie Roskildensis
.
et domini
Iohannis
sacriste ibidem
presentibus
sunt appensa. ♦ Datum Roskildis anno domini
.mo.cdoi. die beati Clementis
pape et martyris.
1. <teneri indtil esse>] mgl. A. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |