Henrik Westhof, borgmester i Lübeck, og Jakob Jerchow, borger og lybsk foged i Falsterbo, anmoder borgmestre og rådmænd i Reval om at hjælpe Johan v. Hachede med at få det gods udleveret, som hans broder Reimer, der druknede ved Bornholm, havde efterladt sig hos Arnold Saffenberg, rådmand i Reval. A: tabt — Aa: Transsumpt 1403 15. maj (Lübeck, Niederstadtbuch III, p. 120).
Tryk:
Lüb. UB. V 52 nr. 52 -
Reg. Dan. nr. *3790;
Hans. UB. V 276 nr. 547 (alle med datering 1402 28. september).
Tekst efter Aa:
Circumspectis et discretis uiris dominis proconsulibus et consulibus
Reualiensibus
amicis nostris dilectis
Hinricus
Westhoff
proconsul
et
Iacobus
Yerchow
ciuis et pronunc
aduocatus
Lubicensis in
Valsterbode
quicquid poterimus dilectionis et amoris ♦
Discrecionibus uestris presentibus innotescat
quod constituti coram nobis in Valsterbode
Iohannes
de Hachede
presencium exhibitor/ et
Heyno
de Hachede
frater suus
nobis exposuerunt qualiter quidam
Reymarus
de Hachede
frater eorum
anno proxime elapso in autumpno in mari circa
Bornholmis
submersus existat et quod quedam bona
hereditaria apud dominum
Arnoldum
Saffenberge
coconsularem
uestrum. reliquerit/ que ad ipsos iure hereditario
sunt deuoluta ♦
Et quia prescriptus Heyno
consecucioni sue porcionis dictorum bonorum
personaliter interesse nequeat meliori modo
quo de iure potuit fecit constituit et ordinauit
prescriptum Iohannem fratrem suum in suum
uerum legitimum et plenipotentem procuratorem
ac nuncium specialem dans et concedens eidem
plenam et liberam potestatem ac mandatum
speciale ad monendum et subleuandum a domino
Arnoldo Saffenberge prescripto/ omnia et singula
bona. que eidem Heynoni occasione mortis prescripti
sui fratris competere dinoscuntur/ et generaliter
omnia et singula faciendi et dimittendi que
ipsemet constituens efficere posset. si personaliter
interesset et que in premissis necessaria
fuerint seu quo<modo>libet
1
oportuna gratum
et ratum habiturus quicquid per an<te>dictum
2
procuratorem
actum siue dimissum fuerit in premissis ♦
Idcirco dilectionibus uestris amicabiliter
supplicamus quatinus iusticie et nostre peticionis
intuitu antedictum Iohannem procuratorem
in extorsione et expedita consecucione predictorum
bonorum. mediante iusticia promouere uelitis
cum iusticia et dirigere in effectu/ ♦ Datum
anno domini. mccccii feria quarta ante festum
beati Michaelis archangeli nostris sub sigillis
presentibus in testimonium premissorum tergotenus
impressis.
1. quo<modo>libet] quolibet Aa. 2. an<te>dictum] andictum Aa. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |