Ærkebiskop Jakob påbyder under trussel om bøde på to mark sølv fraværende kannikker ved kirken i Lund, at de skal have fyldestgørende befuldmægtigede i kirke og kapitel. A: tabt, registreret Lunde kap. reg. (1425), trykt ÆA. V 140 — Aa: Lundebogen p. 67 med overskrift Constitucio domini Iacobi Gerardi . quod canonicus non habens procuratorem in capitulo soluat ii marchas argenti. et quod nullus percipiat distribuciones nisi prebendatus et residens. Herudfor i marginen Nota.
Tryk: Svenskt Dipl. I 223 nr. 294 - M.
Matthiæ, Episc. Lund. 171 = Hvitfeld, Bispekrøn.
bl. Xij, fol. 81; Reg. Dan. nr. *3821;
Rep. nr. 4571.
Tekst efter Aa:
Uniuersis presentes litteras inspecturis
Iacobus. diuina miseracione
archiepiscopus
Lundensis
. Suecie primas et
apostolice sedis legatus. salutem in domino
sempiternam ♦ Quoniam nobis conquestum est.
quod absentes canonici nostre ecclesie. procuratores
sufficientes pro se in capitulo non habent.
qui pro eis satisficiant dum necesse fuerit.
in uariis casibus et negociis. unde preiudicium
canonicis residentibus apud ecclesiam incumbit.
dampnum non modicum et grauamen. habita super
hoc deliberacione prouida. decreuimus in
hiis sicut et in aliis defectibus libenter
uolumus quantum possumus adhibere remedium
oportunum. omnibus igitur et singulis. nostre
Lundensis ecclesie canonicis absentibus.
firmiter precipiendo mandamus. eosque per
presentes peremptorie monemus. ut quilibet
eorum. procuratorem in ipsa ecclesia et capitulo
sufficientem habeat. et quod per ipsum geretur.
nomine absentis. ratum omnimodo habeatur
♦ Qui uero de absentibus canonicis. procuratorem
suum in primo die protestacionis in domo
capituli non habuerit. qui sit potens et
sufficiens per illum totum annum sequentem.
pro omnibus negociis capituli sicut presens.
in duabus marchis argenti una nobis et altera
capitulo danda. utique puniatur. et sic statim
pro extorquendis subleuandis et ut premittitur
distribuendis illis duabus marchis argenti.
bona ipsius canonici absentis. tam in bonis
mense quam prebende sue. sine contradiccione
cuiuscumque sequest<r>are
1
et arestare
2
. plenum
a nobis mandatum habeat capitulum atque posse.
mandato et constitucione
a
predecessoris nostri
domini
Esgeri
archiepiscopi bone memorie
.
semper saluis ♦ Insuper. de consilio et consensu
ipsius capituli nostri statuimus et ordinamus.
necnon aliis statutis capituli ipsius adicimus.
quod nullus canonicus habeat distribuciones
in choro nostre ecclesie. nisi fuerit prebendatus
et residens cum effectu ♦ In cuius rei testimonium.
sigillum nostrum. una cum sigillo capituli.
nostri. presentibus est appensum. ♦ Datum
anno domini mcd tercio. quinta feria post
Gregorii pape et confessoris.
1. sequest<r>are] sequestare Aa. 2. arestare = arrestare. a: 1316 9. maj, Dipl. Dan. 2. rk. VII nr. 368. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |