Pave Bonifacius 9. pålægger biskopperne af Terracina og Odense og provsten ved kirken i Odense at indføre Jens Spren i et kanonikat ved kirken i Slesvig. A: tabt — Aa: Reg. Lat. 106 f. 39r. Angående taksten cf. registrators egenhændige bemærkning til nr. 56.
Registreret: Acta Pont. II 155 nr. 1036.
Tekst efter Aa:
Simili modo/
1
uenerabilibus
fratribus
..
2
Terracinensi
et
..
3
Ottoniensi
episcopis
ac dilecto filio
..
preposito
ecclesie
Ottoniensis
salutem etcetera. ♦ Uite ac morum
honestas aliaque laudabilia probitatis et
uirtutum merita super quibus apud nos dilectus
filius
Iohannes
Spreen
canonicus
Sleswicensis
fidedigno etcetera
4
. ♦ Quocirca discrecioni
uestre per apostolica scripta mandamus quatinus
uos uel duo aut unus uestrum per uos uel alium
seu alios eundem Iohannem uel procuratorem
suum eius nomine exnunc auctoritate nostra
in dicta ecclesia Sleswicensis recipi facientes
in canonicum et in fratrem stallo sibi in
choro et loco in capitulo ipsius ecclesie
cum dicti iuris plenitudine assignatis prebendam
uero ac beneficium huiusmodi per nos ut premittitur
reseruata si tempore huiusmodi nostre reseruacionis
uacabant uel postea uacauerunt aut cum uacauerint
eidem Iohanni post acceptacionem predictam
cum omnibus iuribus et pertinenciis suis
eadem auctoritate conferre et assignare curetis/
inducentes ipsum Iohannem uel dictum procuratorem
pro eo eius nomine in corporalem possessionem
canonicatus et prebende ac beneficii iuriumque
et pertinenciarum predictorum/ auctoritate
predicta et defendentes inductum ac facientes
sibi de ipsorum canonicatus et prebende ac
beneficii fructibus redditibus prouentibus
iuribus et obuencionibus uniuersis integre
responderi/ non obstantibus omnibus supradictis/
seu si eisdem episcopis preposito decano
capitulo canonicis et personis uel quibusuis
aliis communiter uel diuisim a predicta sede
indultum existat quod interdici suspendi
uel excommunicari non possint per litteras
apostolicas non facientes plenam et expressam
ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi
mencionem/ contradictores auctoritate nostra
(appellacione postposita compescendo)
5
. ♦ Datum ut supra
6
\
1. Simili modo] cf. nr. 56. 2. .. = Antonio 3. .. = Iohanni. 4. fidedigno etcetera] cf. nr. 56. 5. nostra (appellacione indtil compescendo)] nostra etcetera Aa. 6. Datum ut supra] cf. nr. 56. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |