Forrige
Oversættelse
Næste

67

1403. 29. marts

S. Pietro i Rom

Pave Bonifacius 9. pålægger biskoppen af Tuy, provsten i Vidå og skatmesteren ved kirken i Lübeck at overdrage Magnus Brasche det kanonikat og den større præbende samt kantordømmet ved kirken i Lübeck, som han havde fået ved provision i kraft af sit ventebrev af 1403 11. januar.

A: tabt — Aa: Reg. Lat. 114 f. 286r. I marg. til venstre Cancellaria. Efter teksten (f. 287v) registrators egenhændige bemærkning Iacobus XXX de Teramo.

Tryk: Acta Pont. II 156 nr. 1038 (i udtog) - Repert. Germ., Verz. II col. 839.

Tekst efter Aa, for de forkortede formler se nr. 39:
Bonifacius etcetera uenerabili fratri .. episcopo Tudensi et dilectis filiis .. preposito in Wyda Sleswicensis ac .. thesaurario 1 Lubicensis ecclesiarum salutem etcetera. ♦ Uite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et uirtutum merita super quibus apud nos dilectus filius Magnus Brasche clericus Bremensis diocesis fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales ♦ Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Magni peticio continebat quod olim canonicatu et maiori prebenda ecclesie Lubicensis quos quondam Albertus Gotgemak canonicus necnon cantoria eiusdem ecclesie quam quondam Volmarus Warendorp cantor eiusdem ecclesie dum uiuerent obtinebant per ipsorum Alberti et Volmari obitus qui extra Romanam curiam decesserunt uacantibus/ idem Magnus canonicatum et maiorem prebendam ac cantoriam prefatos sic uacantes uigore quarundam litterarum nostrarum graciose sibi concessarum per quas ipse qui ut asserit tunc in uicesimo sue etatis anno uel circa constitutus erat unum uel duo seu tria aut plura beneficium seu beneficia ecclesiasticum seu ecclesiastica etiam si ipsum unum uel ipsorum duorum aut trium uel plurium aliquod curatum aut dignitas uel personatus seu officium in metropolitana uel cathedrali seu collegiata et dignitas ipsa in metropolitana uel cathedrali maior post pontificalem uel in collegiata ecclesiis huiusmodi principalis foret/ et ad illam illum uel illud consueuisset quis per electionem assumi quorum omnium fructus redditus et prouentus sexaginta marcharum argenti puri secundum taxacionem decime 2 ualorem annuum non excederent ad cuiuscumque uel quorumcumque seu quarumcumque collacionem prouisionem presentacionem eleccionem seu quamuis aliam disposicionem communiter uel diuisim pertinens uel pertinencia eciam si aliqua beneficiorum huiusmodi canonicatus et maiores prebende Lubicensis prefate et Bremensis ac Zwerinensis et Sleswicensis ecclesiarum in quibus maiores medie et minores chorales et non chorales capitulares et non capitulares ac distincte prebende fore noscebantur uel duo ipsorum curata forent in Bremensi Lubicensi Zwerinensi et Sleswicensi ciuitatibus et diocesibus tunc uacaturum aut simul uel successiue uacatura expectabat/ et in quibusquidem litteris ipsum Magnum omnibus etiam auctoritate nostra huiusmodi beneficium seu beneficia etiam cum simili uel dissimili aut alia quauis antelacionis prerogatiua preterquam uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus et dilectis filiis familiaribus nostris nobis actu domestice famulantibus expectantibus in assecucione beneficii seu beneficiorum huiusmodi uolumus anteferri/ et per quasquidem litteras etiam cum eodem Magno etiam super huiusmodi etatis defectu et quod beneficium curatum seu beneficia curata huiusmodi duo eciam incompatibilia si sibi uigore dictarum litterarum aut alias canonice conferrentur libere recipere et quoaduiueret retinere illaque et quodlibet eorum simul uel successiue quociens uellet pro alio uel aliis similibus uel dissimilibus beneficio seu beneficiis duobus tantum incompatibilibus permutare ualeret duximus dispensandum expectabat ante reuocacionem a graciarum expectatiuarum per nos nuper xi. kalendas ianuarii proxime preteriti factam infra tempus legitimum acceptauit et de illis sibi prouideri fecit/ ac uigore acceptacionum et prouisionum predictarum ad canonicatus et maioris prebende ac cantorie predictorum possessionem per dilectos filios capitulum Lubicense fuit admissus/ ♦ Cum autem sicut eadem peticio subiungebat predictus Magnus dubitet acceptaciones et prouisiones predictas uiribus non subsistere/ quodque aliqui pretendentes sua forsan interesse illarum occasione ad sedem apostolicam appellarint/ et sicut accepimus canonicatus et prebenda ecclesie Lubicensis ac cantoria predicti adhuc ut prefertur uacare noscantur/ nos uolentes eidem Magno premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem ipsumque in eadem ecclesia Lubicensi amplius honorare discrecioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus uos uel duo aut unus uestrum per uos uel alium seu alios canonicatum et prebendam necnon cantoriam predictos/ quequidem cantoria dignitas non tamen maior post pontificalem in eadem ecclesia Lubicensi existit et cui cura non imminet animarum et ad quam quis per electionem non assumitur et quorum ac canonicatus et maioris prebende ipsius ecclesie Sleswicensis necnon parrochialis ecclesie in Kellinghusen dicte Bremensis diocesis quos eciam tunc certis modis uacantes idem Magnus uigore dictarum litterarum infra tempus legitimum se asserit acceptasse et de illis sibi prouisum fuisse et de quibus etiam hodie per alias litteras b nostras de nouo sibi graciose mandauimus prouideri/ fructus redditus et prouentus triginta marcharum argenti puri secundum extimacionem predictam ualorem annuum 3 ut idem Magnus asserit non excedunt/ siue adhuc per huiusmodi obitus predictorum Alberti et Volmari/ uel alias quouis modo aut ex alterius cuiuscumque persona seu cantoria ipsa per constitucionem c felicis recordacionis Iohannis pape XXII predecessoris nostri que incipit Execrabilis uel per liberam resignacionem alicuius per eum de illis coram notario publico et testibus extra eandem curiam sponte factam (---) deuoluta uel ipsi canonicatus et prebenda ecclesie Lubicensis ac cantoria ex eo generaliter quod Albertus et Volmarus uel persona huiusmodi illos tunc obtinentes ipsos in aliquem euentum ex uoluntate sedis predicte dimittere tenebantur uel alias specialiter disposicioni apostolice reseruati existant/ et eciam si Albertus uel Volmarus aut persona huiusmodi collectores uel succollectores fructuum et prouentuum camere apostolice debitorum seu eiusdem sedis uel alicuius ex uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus familiares fuerint/ eidem Magno dummodo ipse in canonicatu et prebenda ecclesie Lubicensis et cantoria predictis intrusus non fuerit et tempore date presencium non sit in eisdem canonicatu et prebenda ac cantoria alicui specialiter ius quesitum cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis prefato Magno auctoritate predicta conferre et assignare curetis. inducentes eum uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem canonicatus et prebende ac cantorie. iuriumque et pertinenciarum predictorum et defendentes inductum. amotis quibuslibet illicitis detentoribus ab eisdem ac facientes eundem Magnum uel dictum procuratorem pro eo ad prebendam in dicta ecclesia Lubicensi in canonicum (---) assignatis/ et ad cantoriam prefatas ut est moris admitti/ sibique de ipsorum canonicatus et prebende ac cantorie fructibus (---). non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus dicte ecclesie Lubicensis illis presertim quibus caueri dicitur quod nullus dictam cantoriam assequi et obtinere ualeat nisi canonicus actu prebendatus et in percepcione fructuum canonicatus et prebende suorum ipsius ecclesie existat et resideat in eadem contrariis (---) alia quauis auctoritate in eadem ecclesia Lubicensi in canonicos sint recepti uel ut recipiantur insistant/ seu si super prouisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ac dignitatibus personatibus uel officiis ipsius ecclesie Lubicensis speciales (---) quibus omnibus prefatum Magnum in assecucione canonicatus et maioris prebende ecclesie Lubicensis ac cantorie predictorum uolumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem canonicatuum et maiorum prebendarum ac dignitatum personatuum uel officiorum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari/ seu si uenerabili fratri nostro .. 4 episcopo et dilectis filiis capitulo Lubicensi prefatis uel quibusuis (---) quodque de canonicatibus et maioribus prebendis ac dignitatibus personatibus uel officiis ipsius ecclesie Lubicensis aut aliis beneficiis ecclesiasticis (---) mencio specialis/ aut si prefatus Magnus presens (---) consuetudinibus ipsius ecclesie Lubicensis solitum (---) illud prestet. ♦ Nos enim exnunc (---) attemptari ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum quarto kalendas aprilis anno quartodecimo.


1. thesaurario] efter overstreget archidiacono Aa. 2. taxacionem decime] rettet fra communem extimacionem under tilføjelse af decime i marg., signeret Iacobus Aa. 3. annuum] herefter gennemstreget non Aa. 4. .. = Iohanni.

a: kendes ikke. b: kendes ikke. c: c. un. extravag. Ioh. XXII de praebendis et dignitatibus 3.

— COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB