Kong Henrik 4. af England pålægger væbneren John Mulsho fra Calais at tilbagelevere 30 tønder vin til Detmar Blå, borger i Ribe, og to borgere fra Ypres i Flandern, da vinen var frarøvet dem på havet imod den gældende våbenstilstand. A: tabt — Aa: London. Public Record Office. C 54/251 membrane 26.
Tryk: Calendar of the Close Rolls 1402-05, p. 36 (referat på engelsk).
Brevet er indført i kopibogen mellem brevene fra 1403.
Tekst efter Aa:
Rex
Iohanni
Mulsho
armigero
commoranti in Cales
\ salutem. ♦ Quia datum est nobis
intelligi quod triginta dolia uini
Iohannis
Palyng
et
Iohannis
Dyne
burgensium uille de
Ipre in Flandria
ac
Tydemere
Blawe
burgensis de Rypes in Dacia
nuper supra mare in
quadam naui indebite et minus iuste ac contra formam presencium treugarum per te
capta fuerunt et in custodia tua adhuc existunt\ tibi precipimus firmiter iniungentes quod
si ita est\ tunc uina predicta prefatis Iohanni Palyng Iohanni Dyne et Tydemere seu
eorum in hac parte attornatis sine dilacione liberes. ♦ Et si causa racionabilis subfuerit
quare id nimine facere debeas\ tunc in propria persona tua sis coram nobis et consilio
nostro apud Westmonasterium a die pasche proxime futuro in tres septimanas ad nos et
dictum consilium nostrum de causa illa ibidem plenius informandum et ad faciendum
ulterius et recipiendum quod per nos et dictum consilium nostrum tunc
consideratum fuerit in premissis. ♦ Et hoc sub incumbenti periculo nullatenus
omittas. ♦ Et habeas ibi hoc breue. ♦ Teste rege apud Westmonasterium xiiii die aprilis.
— COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |