Pave Bonifacius 9. pålægger biskop Peder af Roskilde at indstifte et dominikanernonnekloster på Gavnø efter forbillede af Roskilde sankt Agnete kloster af det gods, der var testamenteret til dette formål af fru Ide Pedersdatter, enke efter Torkil Nielsen, og bemyndiger ham til at overflytte otte eller ni nonner hertil fra sankt Agnete kloster. A: tabt, omtalt af Hamsfort, sammenflettet med nr. 74, i Chronologia secunda, tabt, men forinden afskrevet af Stephanius i hans Systema, Uppsala Univ. Bibl., de la Gardie 25-29 f. 71r Anno domini mcccciii ♦ Monasterium ab Ida Torcilli Nicolai filii laici uidua fundatum sed Gabnoam translatum et ab Erico rege Margarita regina et Petro episcopo Roschildensi dotatum Bonifacius IX papa ratum esse iubet pontificatus anno xiv et scribens Petro episcopo Roschildensi approbat quod ipse et regina Margarita monasterium ab Ida coeptum in Gladsaxe transferre constituerint ad Gabno et institui secundum regulam prædicatorum ordinis sancti Augustini in honorem diuæ Agnetis ♦ Litteræ datæ sunt pontificales xi calendas maii, trykt SRD. I 319 - Hvitfeld IV 161, fol. 620 (med år 1400); Rep. nr. 4578 — Aa: Reg. Lat. 108 f. 64r. I marg. til venstre C (= Cancellaria). Efter teksten (f. 65r) registrators egenhændige bemærkning Iacobus. C. de Teramo.
Tryk: Acta Pont. II 161 nr. 1043.
Tekst efter Aa:
Bonifacius etcetera
uenerabili fratri
Petro
episcopo
Roschildensi
salutem etcetera. ♦ Pie postulacio uoluntatis
effectu debet prosequente compleri et ut
sacre religionis uigor succrescat uberius
et deuocionis sinceritas laudabiliter enitescat
♦ Sane dudum pro parte carissime in Christo
filie nostre
Margarete
regine Dacie
illustris
nobis exposito quod
quondam
Yda
relicta
quondam
Thorkilli
Nicolai
laici
uidua
de propria
salute recogitans et cupiens terrena in celestia
et transitoria in eterna felici comercio
commutare omnia bona sua et specialiter curiam
suam
Gladsaxe in diocesi Lundunensi
consistentem
ad hoc pia et prouida intencione reliquerat
quod in dicta curia monasterium certi approbati
ordinis fundaretur et de bonis eisdem dotaretur
quodque certa curia ipsius regine curia Annes
uulgariter appellata in tua diocesi Roschildensi
consistens multo utilior et eciam commodosior
quod in ipsa huiusmodi monasterium fundaretur
extiterat ipsaque regina eciam zelo deuocionis
accensa ad hoc quod huiusmodi monasterium
fundaretur pariter et dotaretur in eadem
curia Annes uocata utpote in loco
1
magis congruo
et honesto predictam curiam suam pro eadem
curia Gladsaxe desiderabat permutare necnon
pro parte dicte regine nobis tunc humiliter
supplicato ut eandem permutacionem fieri
per discretum aliquem mandaremus ♦ Nos tibi
tuo nomine proprio non expresso per alias
nostras litteras dedimus in mandatis ut de
predictis curiis et earum ualore atque aliis
circumstanciis uniuersis que circa hec forent
attendenda autoritate nostra te diligenter
informares et si per informacionem huiusmodi
reperires quod prefata curia ipsius regine
melior et utilior esset ad hoc quod dictum
monasterium inibi fundaretur quam erat curia
predicta per eandem uiduam ut premittitur
relicta predictam curiam per eandem uiduam
relictam pro ipsa curia eiusdem regine autoritate
nostra studeres permutare prout in ipsis
litteris plenius continetur ♦ Postmodum uero
sicut exhibita nobis nuper pro tua et dicte
regine parte peticio continebat tu ad execucionem
dictarum litterarum procedens quia per informacionem
per te super hoc habitam dictam curiam regine
prefate meliorem et utiliorem esse ad hoc
quod dictum monasterium inibi quam quod in
relicta curia memorata fundaretur unde tu
qui executor et dicta regina que executrix
ut asseritis ultime uoluntatis Yde predicte
per eam deputati fuistis inuicem permutacionem
huiusmodi fecistis quodque successiue tu
et dicta regina prouide considerantes quod
dictum monasterium posset in loco uocato
Gabeno
dicte tue diocesis tamquam ad hoc
magis comodose et abiliori
2
fundari unde tu
et regina prefati nouum monasterium in eodem
loco Gabeno construi et fundari incepistis
opere non modicum sumptuoso quod eciam perficere
dictumque monasterium nouum competentibus
redditibus dotare proponitis pro una abbatissa
pro tempore et conuentu monialium ordinis
sancti Augustini quequidem abbatissa et moniales
uiuere debeant pro tempore iuxta dilectarum
in Christo filiarum
priorisse
3
et monialium
monasterii sancte Agnetis Roschildensis
per
priorissam soliti gubernari
4
ordinis predicti
sub cura et secundum instituta fratrum predicatorum
uiuencium mores et uitam necnon eciam regularia
instituta earundem ♦ Cum autem sicut eadem
peticio subiungebat ad hoc quod huiusmodi
cultus in eodem nouo monasterio pro tempore
habeatur et obseruancia eiusdem ordinis uigeat
necnon dictum nouum monasterium in spiritualibus
et temporalibus proficere possit non mediocriter
expediat immo necessarium sit omnino quod
octo uel nouem ex monialibus dicti monasterii
sancte Agnetis que triginta uel circa sunt
in numero ad ipsum nouum monasterium transferantur
que perpetue resideant et domino famulentur
in ipso et que ex se ipsis unam eligant ad
hoc ydoneam in earum et dicti noui monasterii
abbatissam cuius electio per te uel successores
5
huiusmodi pro tempore confirmetur quodque
abbatissa et moniales huiusmodi ac persone
que in eodem nouo monasterio residebunt pro
tempore tue et successorum tuorum episcoporum
Roschildensium qui erunt pro tempore iurisdictioni
et potestati ordinarie in omnibus sint subiecte
ac per te necnon successores tuos eisdem
abbatisse et monialibus ipsis eiusdem noui
monasterii ydoneus sacerdos eciam per te
ac eosdem successores pro tempore deputetur
qui missas et alia diuina officia
6
*
in capella seu ecclesia dicti noui monasterii
in presencia earundem abbatisse ac monialium
dicti noui monasterii celebrare ipsarum quoque
confessiones audire necnon eis penitencias
salutares imponere atque ipsis ecclesiastica
sacramenta ministrare pro tempore sit astrictus
pro parte tua et dicte regine nobis fuit
humiliter supplicatum ut super hoc et alias
statui et utilitati dicti noui monasterii
oportune prouidere de speciali gracia dignaremur
♦ Nos igitur ut huiusmodi deuocio quam tu
et dicta regina non absque magne laudis preconio
ad nos et eandem ecclesiam gerere comprobamini
et eciam diuinus cultus et regularis obseruancia
huiusmodi in partibus illis feruencius augeatur
huiusmodi supplicacionibus inclinati recipiendi
per te de ipso monasterio sancte Agnetis
huiusmodi hac uice duntaxat octo uel nouem
moniales de quibus tibi uidebitur ad hoc
ydoneas et utiles necnon illas ad predictum
nouum monasterium transferendi eciam forsan
renitentes seu inuitas ac inibi collocandi
uel ponendi que sub huiusmodi obseruancia
regulari predicti ordinis iuxta eadem instituta
necnon mores et uitam earundem
abbatisse
et monialium dicti monasterii sancte Agnetis
ibidem uiuere necnon in eodem nouo monasterio
sancti Augustini quandiu uitam duxerint in
humanis altissimo famulari et que unam ex
se ipsis ad hoc utilem et ydoneam in abbatissam
eiusdem noui monasterii eligere teneantur
et huiusmodi eleccionem dummodo alias canonice
facta fuerit per te aut successores huiusmodi
pro tempore confirmandi ipsamque abbatissam
pro tempore benedicendi ac faciendi sibi
per subditos suos reuerenciam et obedienciam
debitas exhiberi necnon eciam dictum presbiterum
qui missas et alia diuina officia huiusmodi
in eadem capella seu ecclesia huiusmodi in
presencia dictarum abbatisse et monialium
eiusdem noui monasterii celebret ipsarumque
confessiones audiat et imponat eisdem pro
commissis penitenciam salutarem necnon ministret
sacramenta huiusmodi pro tempore deputandi
ac eciam dictum nouum monasterium quociens
expedierit in capite et in membris uisitandi
et excessus <commiss>os
7
per abbatissam et
moniales necnon alias personas huiusmodi
quas in eodem nouo monasterio residere pro
tempore contingerit iuxta dicti ordinis regularia
instituta huiusmodi puniendi et corrigendi
necnon contradictores quoslibet et rebelles
per censuram ecclesiasticam appellacione
postposita compescendo tibi et successoribus
ipsis pro tempore plenam et liberam autoritate
apostolica tenore presencium concedimus facultatem.
♦ Uolumus autem et eadem autoritate decernimus
quod abbatissa et moniales ac persone huiusmodi
que in dicto nouo
8
monasterio residebunt pro
tempore omnibus priuilegiis indulgenciis
graciis exempcionibus ac libertatibus alias
uti et gaudere debeant quibus predicte priorissa
9
et moniales eiusdem monasterii sancte Agnetis
pro tempore ex concessionibus apostolicis
gaudent seu eciam quomodolibet pociuntur
non obstante si aliquibus communiter uel
diuisim a sede apostolica sit indultum quod
interdici suspendi uel excommunicari non
possint per litteras apostolicas non facientes
plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum
de indulto huiusmodi mencionem ♦ Datum Rome
apud sanctum Petrum undecimo kalendas maii
anno quartodecimo.
1. in loco] tilf. i marginen Aa. 2. abiliori = habiliori. 3. priorisse] rettet i marginen fra abbatisse med bemærkningen Corrigitur de mandato Iacobus Aa. 4. per priorissam soliti gubernari] tilf. i marginen, underskrevet Iacobus Aa. 5. successores] rettet i marginen fra superiores, underskrevet Iacobus Aa. 6. officia] officia qui Aa. 7. <commiss>os] quos Aa. 8. nouo] tilf. i marginen Aa. 9. priorissa] rettet i marginen fra abbatissa Aa. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |