Forrige
Oversættelse
Næste

84

1405. 14. april

Niels Jensen Sosadel, væbner, pantsætter sin gård i Gerlev til Galmen Pedersen for ni mark sølv.

A: AM. XXIII 4 (Vilhelmi alter). Perg. 22,2 × 8,3 (plica 1,5). 1-3: Perg.remme. På bagsiden Paa en gard wti Gierløff 1404 (!).

Tryk: Rep. nr. 4683 (i udtog) - Vejledende Arkivreg. XVII 86 nr. 215.

Tekst efter A:
Omnibus presens scriptum cernentibus. Nicholaus Iohannis dictus Sosael armiger salutem in domino ♦ Nouerint uniuersi presentes et futuri quod recognosco me uiro discreto ac honesto Galmen Petri in nouem marchis argenti in bonis denariis et datiuis sicut unus mercator alteri potest satisfacere ueraciter teneri pro quibus ix marchis curiam meam in Gerløfh sitam in qua pronunc inhabitat Petrus Nicholai et iacet ad eandem curiam .i. dimidium bool terre eidem Galmen inpignero per presentes tali condicione prehabita quod in conduccione rehabeam ab antedicto Galmen et dabo eidem Galmen i øræ siliginis et i øræ ordei ab eadem curia annuatim pro pencione ♦ Item obligo me ad apropriandum et disbrigandum eidem Galmen et heredibus suis per me et heredes meos prout exigunt leges terre ♦ Item dies redempcionis <erit> 1 quolibet anno illa die placitali proxima ante festum incarnacionis domini et pencio cu<m> 2 summa pecunie antedicta erogetur ♦ In cuius rei testimonium sigillum meum una cum sigillis uirorum discretorum uidelicet Svenonis Ionsson et Olaui Krumsh ciu<ium> 3 Slaulosiensium est appensum ♦ Datum anno domini mo quadringentesimo quinto die sancti Tiburcii et Valeriani martirum.


1. <erit>] mgl. A. 2. cu<m>] cu A. 3. ciu<ium>] ciues A.

— COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB