Nicolaus Blidestorp og Nicolaus Voghe lejer nogle lokaliteter nær Skanør og Falsterbo for 19 læster sildetran årligt på visse betingelser. A: Lübeck Stadtarchiv. Niederstadtbuch III p. 386. Indførelsen er den 2. på siden, der som overskrift har Anno domini mccccxo Iubilate.
Tekst efter A:
Nicolaus Blidestorp et
Nicolaus Voghe presentes huic libro recognouerunt se conduxisse a Wilhelmo
Sconewedder illa loca prope Schonoer et Valsterboden dicta grumberge
sic quod ipsi
1
aut sui heredes in quolibet autompno illius contractus
sibi aut suis heredibus
2
dare tenebuntur xix lastas bone et mercatorie
aruine allecium proprie heringsmeres ♦ Ipse tamen Wilhelmus presentabit eis
ad uasa ♦ Et predictus contractus durabit interim quod dicti Nicolaus et
Nicolaus Wilhelmo prescripto huram prescriptam ad sui uoluntatem soluunt
ut prefertur/ et interim eciam quod dictus Wilhelmus dicta loca in sua
optinebit possessione/ gracia sui domini regis seu alterius cuiuscumque ♦ Ultra
omnia tamen/ predicta manebunt uigorosa si mercatores Lubicenses terram
Schanie quieete poterunt uisitare/ ♦ Si uero propter aliquam inhibicionem/
seu aliquam indignacionem regni Dacie et ciuitatis Lubicensis/ mercatores
Lubicenses Schaneam uisitare non possent tunc predicta nullius sunt
efficacie et uigoris.
1. ipsi aut sui heredes ] tilf. o. l. A. 2. aut suis heredibus] tilf. o. l. A. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |