Jens Mogensen Nist, væbner, pantsætter alt sit gods i Nørholm til provsten og kapitlet i Viborg for 30 mark sølv. A: RA. Viborg kapitel = Ny kronol. rk. 2265. Perg. 19,7 × 13 (plica 1, 6). 1-2: perg.rem. 3: Seglsnit. 4-5: Perg.rem. 6: seglsnit. 7. Perg.rem. På bagsiden super bonis in Nørholm.
Tryk: Dip. Viberg. 22 nr. 31 - Rep. nr. 5092; Vejledende Arkivreg. XVIII
155 nr 21.
Tekst efter A:
Omnibus presens scriptum
cernentibus Iohannes Magni dictus Niist armiger salutem in domino sempiternam ♦
Nouerint uniuersi presentes et futuri me exhibitoribus presencium honorabilibus
uiris et discretis dominis preposito et capitulo ecclesie Wybergensis suisque
successoribus in triginta marchis argenti puri et datiui teneri et esse
ueraciter obligatum. pro quibus quidem
1
triginta marchis omnia et singula bona
mea in Nørholm sita prouincie Hornumheret/ que quidem bona Iohannes
Laghæsun de Culdorp bone memorie post mortem sororis sue domine Marine
condam uxoris Iohannis Gwnnæsun iure hereditario acquisivit. predictis
dominis preposito et canonicis inpignero per presentes/ tali condicione quod
prefati domini de dictis bonis fructus et redditus annuatim percipiant in
sortem principalis debiti minime computandos/ donec per me uel meos heredes
legittime redimantur ♦ Insuper obligo me et heredes meos
memoratis dominis preposito et canonicis suisque successoribus prefata bona
disbrigare et apropriare ab impeticione omnium quorumcumque ♦ In cuius rei
testimonium sigillum meum una cum sigillis uirorum discretorum uidelicet Petri
Nicholai auditoris placiti generalis Wybergensis. Nicholai Ienssun
Skatheland. Laurencii Tyconis Petri Nielsun dicti Riighe Petri Knapsun
et Nicholai dicti Kraagh consulum ibidem presentibus est appensum ♦ Datum anno
domini mocccco. xo ipso die beati Iohannis ewangeliste
ante Portam Latinam.
1. quidem] herefter overstreget m A. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |