Hertuginde Elisabeth af Slesvig skænker og annekterer Øsby kirke til kollegiatkapitlet i Haderslev. A: tabt — Aa: RA. TKIA. Registrum Christierni Primi (tidl. Kgl. Bibl., Gl. kgl. Saml. fol. 1150) p. 355 med overskrift Item enen breff gegeuen deme capittel vnde der kerken to Hadersleue ludende uppe ene kerspelkerken genomet Esbü de to ewigen tiiden bii der vorbenomeden kerken to Hadersleue schal bliuen dorch vrouwen Elizabeth der lande Sleszwig Holsten vnde Stormaren furstynne darto getekent.
Tryk: Aarsberetn. fra Geheimearch. II Till. 6 nr. 6; Registrum
Chr. Imi 355 nr. 196 - Reg. Dan. nr. *4186; Rep. nr. 5094.
Tekst efter Aa:
Uniuersis Christi fidelibus
presens scriptum cernentibus Elizabet dei gracia ducissa Sleszwicensis
Holtzacie et Stormarie comitissa salutem in domino sempiternam ♦ Ex quo canonici
collegiate ecclesie Hadersleuensis adeo tam tenues redditus habent
et exiles quod pauci inibi resident et quotidie diuini cultus fit
defectus nos igitur dictorum canonicorum inopiam releuare cupientes et cultum
diuinum ampliare uolentes capitulo et ipsis canonicis apud dictam ecclesiam
Hadersleuensem presertim residentibus ecclesiam beate uirginis in Esbu
in qua merum ius nobis competit patronatus ad presens per liberam
resignacionem cuiusdam domini Ottonis Tydenhusen uacantem ob salutem anime dilecti domini nostri domini Gherardi felicis recordacionis
quondam ducis Sleszwicensis Holtzacie et Stormarie comitis assignamus
concedimus damus donamus annectimus et quantum in nobis est incorporamus de
consensu reuerendi in Christo patris et domini nostri domini Iohannis episcopi
Sleszwicensis cum omnibus et singulis pertinentiis suis et redditibus
uniuersis iure perpetuo possidendam ♦ Datum in castro nostro Gottorpe anno
etcetera decimo feria quinta pentecostis nostro sub sigillo.
— COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |