Forrige
Oversættelse
Næste

242

1411. 1. maj

Niels Jensen, væbner, erkender at være Torsten Venstermand skyldig 9 mark sølv, for hvilke han har givet en gård i Mørkhøj i pant indtil den for løsning af gælden fastsatte termin.

A: RA. Ny kronol. rk. 2303 (forhen Sv.RA. Pergamentsbreff rörande Danmark). Perg. 22,8 × 12,5 (plica 2). 1: Niels Jensens segl af grønt voks i perg.rem, AS. C vi 1. 2: Jens Jakobsens segl (Barritsen) af grønt voks i perg.rem, AS. H xl 1. 3: præst Lars' segl af grønt voks i perg.rem. 4: præst Albert Nielsens segl af grønt voks i perg.rem.

Tryk: Rep. nr. 5148.

Tekst efter A:
Omnibus presens scriptum cernentibus Nicolaus Iohannis armiger in Hærløffæ salutem in domino sempiternam ♦ Nouerint uniuersi presentes et futuri quod recognosco me nobili uiro et honesto Thorstano Wensterman in Hawelsæ maglæ armigero in nouem marcis argenti in denariis bonis et datiuis cum quibus mercator mercatori satisfacere potest teneri et esse uerasciter obligatum pro quibus quidem nouem marcis argenti dicto Thorstano Wensterman unam curiam in Mørkøwæ in parochia Glassaxæ in Støwensheret in qua quidem curia pronunc Mathias Niælssøn residet et debitur duo pund annon<e> 1 sex modiis minus pro annua pensione aquis pascuis pratis humidis et siccis nullis deceptis inpignero per presentes 2 ita quod idem Thorstanus uel heredes sui liberam habeat seu habeant dictam curiam libere pro usibus suis ordinand<i> 3 fructus et redditus de ipsa subleuandi donec predicte nouem marce argenti monete prescripte festo sancti Michaelis qui pro termino solucionis annuatim sit habendus legaliter sibi uel suis heredibus per me uel per meos heredes fuerint persolute in sortem principalis debiti minime erit computandum ♦ Item tempore quo <ea>dem 4 curia redimi contigerit extunc fructus et redditus sequitur summ<e> 5 principali prescript<a> 6 et idem Torstanus uel heredes sui per me uel per meos heredes in placito Støwensherrith ante festum Iohannis baptiste precauatur uel precauantur anno quo redimatur ♦ Insuper obligo me et heredes meos ad appropriandum et disbrigandum dicto Thorstano et heredibus suis dictam curiam secundum leges terre et ab impedicione quorumcumque ♦ Item si sepedictus Thorstanus Wensterman uel heredes sui causa mee appropriationis aliquem incurrerit uel incurrerint extunc ego uel heredes mei indempnem et indempnes cupio penitus conseruare ♦ In cuius rei testimonium sigillum meum cum sigiliis uirorum discretorum uidelicet domini Laurencii domini Alberti Nicolai presbiterorum et Iohannis Iacobi in Lyw<n>gby 7 lyllæ presentibus sunt appensa ♦ Datum anno domini mo cd xio die apostolorum Philippy et Iacobi.


1. annon<e>] annona A. 2. inpignero per presentes] o.l. A. 3. ordinand<i>] ordinanda A. 4. <ea>dem] idem A. 5. summ<e>] summo A. 6. prescript<a>] prescripto A. 7. Lyw<n>gby] Lywgby A.

— COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB