Anders Troelsen, væbner, sælger alt sit gods i Alslev by og på Alslev mark til abbed og konvent i Løgum kloster. A: tabt — Aa: Løgumbogen p. 15-16.
Tryk: SRD. VIII 7 - Reg. Dan. nr. 3261.
Tekst efter Aa:
Omnibus presens scriptum cernentibus Andreas Trugilli armiger
de. uilla Diræborch parochiæ Brædewath in Løghærit
salutem in domino ♦ Nouerint uniuersi presentes et futuri me
ex consilio amicorum meorum uiris religiosis. et honestis
dominis abbati et conuentui Løgum closter omnia bona mea
in uilla et campo Alsleff parochiæ Høghstæthe sita uidelicet
unum fundum cum omni iure suo et pertinentiis eiusdem
uniuersis realiter uendidisse et. ad manus assignasse ea conditione
quod ipsi domini abbas et conuentus quibus exnunc
plenam concedo meam potestatem ad hunc ipsum fundum cum
attinentiis suis ab heredibus domini Esberni Tagheson militis
felicis memorie cui dudum predictum fundum pro decem et
octo marchis Lubecensibus impignoraui prefatam pecuniam
soluturi ♦ Et insuper omne quod iuris mei uel parentum meorum
in ipso fundo et ipsius possessione
1
fuerat ab antiquo
ipsi monasterio et fratribus ibidem deo seruientibus do libere
et assigno ut ipsi pro anima mea et omnium animabus qui
sunt de mea parentela iugiter deum intercedant. ♦ Datum meo
sub sigillo una cum sigillis discretorum uirorum uidelicet.
domini Andree Falster sacerdotis in Wiisby officialis domini
episcopi Ripensis Esgeri Nicolai aduocati in Trøyborch et
Iacobi Nicholai armigeri de Gierdrup presentibus appensis
anno domini mcdxii dominica qua cantatur Quasi modo geniti.
1. possessione] posessione Aa. — COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |