Rådet i Ribe skriver til rådet i Lübeck angående salg af halvdelen af et arvet hus dersteds til Johan v. Wicken, som ved samme lejlighed bedes tilskrevet og tilkendt samme ejendom. A: Lübeck Stadtarchiv. Danica nr. 114. Perg. med Ribes segl i grønt voks, identisk med danica nr. 110.
Registreret: Dipl. Dan. 3. rk. IV nr. 51.
Diplomet er tilbageleveret krigsbytte fra den gamle østblok.
Honorabilibus uiris amicis suis dominis.. consulibus ciuitatis lubicensis.. consules ripenses seruitium in affectum. ♦
Noueritis quod illius dimidie domus in uestra ciuitate in platea piscium site quam Pilgrinus Henningi et soror eius Hilla Hermanni Langhsuter
quondam nostri conciuis relicta tamquam ueri et proximi heredes Alkamene quondam uxoris Hennekini Redegheld Hildebrandi filii /
materna hereditate apud uos iure consecuti sunt. ad aspectum etiam nostre patentis littere quam uobis misimus super illo / uenditionem
qua eandem dimidiam domum Iohanni de Wickene ciui uestro uendiderunt. et sibi ipsa Hilla cum prouisore suo coram uobis ad hoc
electo et frater suus predictus Pilgrinus resignauerunt approbantes et ratificare uolentes. ipse Pilgrinus eandem cum uxore sua et personis
suis omnibus coram nobis tamquam uobis denuo resignauit sicut uestri exigit iuris ordo. ♦ Quod presentibus protestamur rogantes
ut eandem dimidiam domum predicto Iohanni de Wickene approbari et asscribi protinus iubeatis. ♦ In huius rei testimonium sigillum
nostrum presentibus duximus apponendum ♦ Datum anno domini mo.ccco. quinquagesimo tertio Egidi abbatis
sancti die.
— COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB |