Forrige
Næste

1354. 1. august

[Lübeck]

Wessel Bokholt overdrager alt sit arvegods fra broderen Bertram Hoppemann til Godeke Alant.

A: Lübeck Stadtarchiv. Interna 166. Perg. med kopihak. På bagsiden: Godekinus Alant.

Registreret: Dipl. Dan. 3. rk IV nr. 147.

Diplomet er tilbageleveret krigsbytte fra den gamle østblok.

Notum sit quod dominus Wescelus de Bocholt canonicus ecclesie sleswicensis coram consilio constitutus dedit dimisit ac simpliciter resignauit / Godekino Alant omnia et singula bona mobilia seu immobilia etiam ubique locorum existentia / ad ipsum per obitum fratris sui Bertrami Hoppeman deuoluta / sibique ubi ea perceperit / exigendi pariter et tollendi / et cum eisdem faciendi et dimittendi / quicquid uelit / gratum et ratum perpetuo habiturus / plenam et liberam dedit facultatem / ♦ Testes sunt domini Abraham Bere et Iohannes Petzeuale consules // qui has inde memoriales litteras ad se ex iussu consilii acceperunt / ♦ Actum coram consilio / anno domini mo ccco quinquagesimo quarto / Petri ad uincula.

— COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB