Forrige
Næste

1356. 24. november

Århus

Århus' anbefalingsskrivelse til rådet i Lübeck angående Jens Bilefeldts arv.

A: Lübeck Stadtarchiv. Danica 118. Med Århus' segl i grønt voks SECRETVM ARVSIENSIS CIVITATIS

Registreret: Dipl. Dan. 3. rk. IV nr. 486.

Diplomet er tilbageleveret krigsbytte fra den gamle østblok.

Uiris magne reuerentie et honestatis dominis . . consulibus ciuitatis Lubeke amicis nostris sincere dilectis . . consules ciuitatis arosiensis multum obsequii et honorum significauerunt . Nobis Iohannes filius Hinrici Bileuelt quondam nostri ciuis et eiusdem . heredes proximi et prouisores . quod Hinricus predictus dum adhuc uiueret . uestro quondam conciui Thidemanno Rint pie memorie presentauit ad custodiam suam octoginta marcas lubicensium denariorum quas ex quo idem Thidemannus Rint mortuus est uestro conciui Heynoni Schoneweder et aliis conprouisoribus ipsius Thidemanni Rint percepimus presentatas . ♦ Quod autem prefatus Iohannes sit uerus et legittimus filius memorati Hinrici Bileuelt et proximus eius heres . presentibus protestamur . dictus quidem Iohannes coram nobis constitutus per prouisores suos . in suum uerum ac plenipotentem constituit procuratorem memoratum Heynonem Schoneweder uestrum conciuem ad exigendum ac subleuandum pecuniam supradictam ab aliis prouisoribus Thidemanni supradicti . petentes ergo uos studiose ut eidem Heynoni Schoneweder ab aliis conprouisoribus suis iubeatis predictas octoginta marcas integre presentari ita quod idem Heyno triginta marcas de predicta pecunia expositas pro conparandis redditibus eidem Iohanni Bileuelt . obtineat ad usum suum . reliquas uero quinquaginta marcas conseruet ad usum ipsius Iohannis prius dicti . habentes firmum ac securum ad nos respectum quod postquam predicta pecunia ipso Heynoni presentata fuerit nulla actio uel monitio posterior uos subsequi debebit in futurum set uos et predictorum bonorum erogatores quiti permanebunt et soluti unde uolentes uos indempnes preseruare a nostris ciuibus comodosam recepimus cautionem . ♦ In testimonium ergo premissorum sigillum ciuitatis nostre presentibus est apensum . ♦ Datum et actum anno domini mo cococo . lvio in profesto beate Katherine.

— COPYRIGHT 2002, DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB