Precedente
Prossimo

461

1402. 27. september

Falsterbo

Henrik Westhof, borgmester i Lübeck, og Jakob Jerchow, borger og lybsk foged i Falsterbo, anmoder borgmestre og rådmænd i Reval om at hjælpe Johan v. Hachede med at få det gods udleveret, som hans broder Reimer, der druknede ved Bornholm, havde efterladt sig hos Arnold Saffenberg, rådmand i Reval.

A: tabt — Aa: Transsumpt 1403 15. maj (Lübeck, Niederstadtbuch III, p. 120).

Tryk: Lüb. UB. V 52 nr. 52 - Reg. Dan. nr. *3790; Hans. UB. V 276 nr. 547 (alle med datering 1402 28. september).

Tekst efter Aa:
Circumspectis et discretis uiris dominis proconsulibus et consulibus Reualiensibus amicis nostris dilectis Hinricus Westhoff proconsul et Iacobus Yerchow ciuis et pronunc aduocatus Lubicensis in Valsterbode quicquid poterimus dilectionis et amoris ♦ Discrecionibus uestris presentibus innotescat quod constituti coram nobis in Valsterbode Iohannes de Hachede presencium exhibitor/ et Heyno de Hachede frater suus nobis exposuerunt qualiter quidam Reymarus de Hachede frater eorum anno proxime elapso in autumpno in mari circa Bornholmis submersus existat et quod quedam bona hereditaria apud dominum Arnoldum Saffenberge coconsularem uestrum. reliquerit/ que ad ipsos iure hereditario sunt deuoluta ♦ Et quia prescriptus Heyno consecucioni sue porcionis dictorum bonorum personaliter interesse nequeat meliori modo quo de iure potuit fecit constituit et ordinauit prescriptum Iohannem fratrem suum in suum uerum legitimum et plenipotentem procuratorem ac nuncium specialem dans et concedens eidem plenam et liberam potestatem ac mandatum speciale ad monendum et subleuandum a domino Arnoldo Saffenberge prescripto/ omnia et singula bona. que eidem Heynoni occasione mortis prescripti sui fratris competere dinoscuntur/ et generaliter omnia et singula faciendi et dimittendi que ipsemet constituens efficere posset. si personaliter interesset et que in premissis necessaria fuerint seu quo<modo>libet 1 oportuna gratum et ratum habiturus quicquid per an<te>dictum 2 procuratorem actum siue dimissum fuerit in premissis ♦ Idcirco dilectionibus uestris amicabiliter supplicamus quatinus iusticie et nostre peticionis intuitu antedictum Iohannem procuratorem in extorsione et expedita consecucione predictorum bonorum. mediante iusticia promouere uelitis cum iusticia et dirigere in effectu/ ♦ Datum anno domini. mccccii feria quarta ante festum beati Michaelis archangeli nostris sub sigillis presentibus in testimonium premissorum tergotenus impressis.


1. quo<modo>libet] quolibet Aa. 2. an<te>dictum] andictum Aa.

— COPYRIGHT 2009, Società della Lingua e Letteratura danese