Erik Tordsøn, prior i Kastelle kloster, og konventet sammesteds lover hr. Bent Esbernsen, abbed i Æbelholt kloster, tilbørlig lydighed. A: tabt — Aa: Æbelholtbogen f. 63r med overskrift Littera super Castell.
Tryk:
SRD. VI 176;
Dipl. Norv. XVI 43 nr. 45, herefter
Svenskt Dipl. IV 118 nr. 2975;
Norges gl. Love 2. rk. I 377 nr. 191 -
Reg. Dan. nr. 3114.
Tekst efter Aa:
Uniuersis sacrosancte matris ecclesie filiis
Ericus
Torthsøn
prior ordinis sancti Augustini in
Castellæ
Noruegie
totusque conuentus ibidem salutem et perpetuam
dileccionem in Christo Ihesu ♦ Approbante
scriptura nato saluatore mundi Nouit bos
et asinus suum creatorem
a
♦ Ex quo irracionabiles
creature tante discrecionis fuere nos deo
omnipotenti et omnibus sanctis uenerabilique
patri domino
Benedicto
Esberni
abbati in
Paraclito sanctorum Thome et Willelmi Ebbleholt
uotum obediencie perpetuis temporibus duraturum
promittimus ♦ Nobis igitur conuenit apostolus
Petrus in epistola sua dicens Eratis sicut
oues errantes set conuersi estis nunc ad
pastorem et episcopum animarum uestrarum
b
♦ Eramus aliquando tenebre nunc autem lux
in domino
c
quia uiro approbato iam nostri
ordinis abbati plenariam super claustrum
nostrum et omnia bona claustri supradicti
potenciam resignamus ipse enim uita fama
multorumque testimonio bonorum clarus ex
canonica regula sancti Augustini in abbatem
est nobis aduolutus\ lux igitur sub modio
posita
d
iam latere non potest nec ciuitas
super montem abscondi
e
quia conuentus noster
predecessorum nostrorum testimonio abbati
in Ebbleholt annexus et obediens esse promulgatur
♦ Exquo solum non sufficit uotum omnibus
religionis et fraternitatis operibus prosequamur
dicente psalmista Uouete et reddite
f
ipsi
quoque domino abbati qui uerus pacis et conseruator
noster et nostrorum est omnibusque successoribus
suis perpetuam obedienciam promittimus cum
effectu prohibentes omnibus nostri ordini<s>
1
conuentualibus ne quis in prioratum nostrum
sine consensu deliberato dicti abbatis nostri
Benedicti et capituli Ebbleholt se audeat
intr<o>ducere
2
quod si contingerit dicti prioratus
eleccio irrita fiet et inanis ♦ Ecce quam
bonum et quam iocundum
3
habitare fratres in
unum
g
dum capiti suo cuncta corporis membra
inclinant et ministrant nostraque ecclesia
capitulo sanctorum Thome et Willelmi in Ebbleholt
filialem reuerenciam cum obediencia promittit
sigillata ut fiet unum ouile et unus pastor
h
et duos conuentus unio dileccionis fraterne
coniungit quasi lapis angularis binas parietes
constringit ♦ Translati sumus de morte ad
uitam
i
unde apostolus Paulus nos secum consolatur
dicens Nostra conuersatio in celis est
j
♦
In quorum omnium testimonium euidens et cautelam
firmiorem sigillum meum una cum sigillo nostri
conuentus presentibus duximus appendendum
♦ Datum anno domini mo cdo
iiio in die Petri et Pauli beatorum
apostolorum\
1. ordini<s>] ordinibus Aa. 2. intr<o>ducere] intruducere Aa. 3. iocundum = iucundum. a: cf. Isai 1,3. b: 1. Petri 2,25. c: cf. Ephes. 5,8 d: cf. Matth. 5,15. e: Matth. 5,14. f: Psalm. 75,12. g: Psalm. 132,1. h: Ioan. 10,16. i: 1. Ioan. 3,14. j: Philip. 3,20. — COPYRIGHT 2009, Società della Lingua e Letteratura danese |