Precedente
Prossimo

[1410. 25. maj - 1412. 28. oktober]

Pave Johannes 23. pålægger biskopperne af Slesvig, Ribe og Viborg at undersøge kong Erik Plovpennings levned og de beretninger om mirakler ved hans grav, som dronning Margrete har underrettet ham om, med henblik på optagelse af ham blandt kirkens helgener.

A: tabt — Aa: tabt — Aa1: Vatikanbiblioteket. Cod. Vat. Lat. 3940, formelbog fra 15. årh. (cf. Rep. Germ. II p. 17) f. 112v med overskriften committitur in partibus ud examinent testes super canonizatione cuiusdam sancti

Johannes den 23. blev viet som pave 25. maj 1410. Dronning Margrete døde 28. oktober 1412: heraf dateringen.

Iohannes etcetera uenerabilibus fratribus .. 1 Sleswicensi et .. 2 Ripensi ac .. 3 Wibergensi episcopis salutem etcetera ♦ Ut corda fidelium in sui amore rex celestis accendat et incredulos conuertat ad fidem sanctos suos miraculis magnificauit gloriosis deuotiores enim fideles ipsi redduntur altissimo / dum uident electos ipsius post exitum huius uite felicem uirtutibus choruscare / ac reliqui eum sequi desiderant cum se sequentibus eterna premia largiatur / ♦ Sane dignas domino referimus gratias quod sicut carissima in Christo filia nostra Margareta regina Dacie illustris nobis suis litteris intimauit olim clare memorie Ericus rex Dacie de progenitoribus eiusdem regine erat uir fidei catholicus et ad dei ecclesiam omni ueneratione deuotus / cuius saluti ille humani generis hostis antiquus inuidens domino permittente adeo ut quondam Abel dux Sleswicensis eius germanus regnandi ambitione obcetatus / scilicet ut eo perempto sibi in eodem regno Datie succederet uite ipsius regis qualitercumque insidiabatur / quam ob rem multis malis increbrescentibus / tandem rex ipse innocens manibus et mundo corde eodem duce cum quibusdam suis complicibus in hac parte ministris scelerum dolose ordinantibus anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo in uigilia sancti Laurentii martiris eciam uitam martirio feliciter consumauit eiusque corpore ipsi occisores ne unquam appareret postea ut credebant in quodam flumine in ipso regno submerso / et subsequenter in illo quasi miraculoso reperto et cognito atque in ecclesia domus fratrum predicatorum 4 Sleswicensi sepulto postquam in eadem ecclesia per multa tempora quieuit inualescentibus illis signis et miraculis ut pie creditur meritis dicti regis cooperante altissimo / ad ecclesiam maiorem Sleswicensem reuerenter translatum extitit et in utroque loco huiusmodi sepulture extunc eciam multa claruerunt et clarent miracula nam illic cecus uisus surdis auditus / claudis gressus et aliis languidis medela diuinitus reparantur / nec omittendum est quod nouissime quidam puer uitafunctus / post uotum per eius parentes emissum / quod dictum puerum cum ymagine cerea ad tumbam dicti regis in eadem ecclesia maiori ipsi parentes adduceri uellent / illico spiritum uitalem resumpsit / et etiam quedam matrona multis annis podagre pulsata molestia in pedibus ita quod per se transire non posset / oratione fusa ibidem ad ipsum dominum exaudita est / nam repente corporis integram susceperat sospitatem propter que et multa similia miracula que ibi fiunt / ut frequentetur deuotio christifidelium in partibus illis ad uenerationem dicti regis creuit et crescit cotidie assidue / credunt enim predicti fideles animam beatam dicti regis largiente patre luminum sanctis perhenniter in celestibus congaudere / ♦ Cum igitur si super hiis ueritas fame concordet sanctorum deceat ipsum regem ascribi cathalogo ut condignis laudibus extollatur in terris quem ut ex premissis elicuit uirtus altissimi iam sublimauit in celis ♦ Quocirca fraternitati uestre de fratrum nostrorum consilio per apostolica scripta mandamus quatinus de uita et meritis memorati regis ac prefatis et aliis miraculis que in ecclesiis ipsis fiunt sepius ut prefertur et eorum circumstantiis uniuersis iuxta interrogatoria que uobis sub bulla nostra transmittimus interclusa diligenter et solicite inquirentes / que inueneritis nobis per uestras litteras harum seriem continentes de uerbo ad verbum intimare studeatis ita quod eis fides possit plenaria merito adhiberi ♦ Datum

Forma examinandi testes ♦ Testes legitimos quos super uita conuersacione et miraculis clare memorie Erici regis Dacie / cuius corpus in ecclesia Sleswicensi requiescit / debetis recipere / prius per ... prestito iuramento in forma consueta de dicenda per ipsos ueritate super illis de quibus per uos in hac parte interrogati fuerint / parte pretio amore odio uel timore se motis quo [que] diligenter examinare curetis / et de omnibus que dixerint / interrogate ipsos quomodo ea sciunt / quo die / quibus parentibus / ad cuius inuocationem quo loco et quibus uerbis interpositis / et de nominibus illorum circa quos miracula fore facta dicuntur / et si eos cognoscebant / et quot diebus ante uiderunt eos infirmos / et quanto tempore fuerunt infirmi / et quanto tempore uisi sunt sani / et de quo loco sunt oriundi / et interrogentur de omnibus circumstantiis diligenter / et circa singula capitula siue singulos articulos fiant ut expedit premisse questiones / et series testimonii et uerba testium fideliter redigantur in scriptis ita quod possit eis fides plenaria merito adhiberi.


1. ..] = Johan Skondelev 2. ..] = Peder Lykke 3. ..] = Lave Glob 4. predicatorum] predicatores Aa1

— COPYRIGHT 2009, Società della Lingua e Letteratura danese