1425. 5. maj. Rom, Santi Apostoli


Benedictus de Guidalottis, stedfortrædende pavelig kammermester, kvitterer biskop Ulrik Stygge i Århus for betaling af den resterende del af hans servispenge (83 guldfloriner, 16 solidi og 8 denarer), gennem Cosimo og Lorenzo de’ Medici. Samtidig løses biskop Ulrik fra bandlysning, anklage om mened og andre straffe, som han har gjort sig hjemfalden til ved ikke at have betalt til den fastsatte termin. Endelig udsættes fristen for betaling af tre mindre afgifter til juledag samme år

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Universis etc. Benedictus etc. Universitati vestre notum facimus per presentes, quod dominus Ulricus episcopus Arusiensis pro totali solutione sui communis servitii, in quo ratione provisionis de dicta ecclesia sibi facte camere apostolice sub certis penis et sententiis atque termino jam elapso tenebatur efficaciter obligatus, fl. 83 auri de camera sol. 16 et den. 8 monete Romane ipsi camere, domino Anthonio episcopo Senensi domini nostri pape thesaurario pro ea recipiente, per manus honorabilium virorum Cosme et Laurentii de Medicis campsorum Florentinorum eorumque sociorum in curia Romana commorantium die date presentium solvi fecit realiter cum effectu.

De quibus sic solutis prefatum dominum Ulricum episcopum eiusque ecclesiam et in ea successores eorumque heredes et bona quecunque tenore presentium absolvimus.

Et insuper prefatum dominum Ulricum ab excommunicationis ac reatu perjurii aliis[que] penis et sententiis, quas ob moram non debito tempore facte solutionis predicti communis necnon trium minutorum servitiorum familiaribus et officialibus domini nostri pape sub eisdem penis et sententiis atque termino debitorum quoquomodo incurrit, absolvimus per presentes, secum super irregularitatis macula, si quam occasione premissorum celebrando divina vel se illis immiscendo, non tamen in contemptum clavium, contraxerit, dispensantes.

Verum intellecta mole gravaminum pro parte dicti domini Ulrici episcopi coram nobis exposita, que ipsum ad solvendum tria minuta servitia supradicta, in quibus remanet efficaciter obligatus, reddunt verisimiliter impotentem, auctoritate camerariatus officii, cuius curam gerimus de presenti, terminum faciendarum solutionum huiusmodi usque ad festum nativitatis domini nostri Jesu Christi proxime futurum tenore presentium prorogamus et de novo assignamus eidem, ita tamen, quod, si in solutione predictorum defecerit in termino sibi de novo constituto, penis et sententiis, quibus antea ligabatur, sit astrictus, ipsumque in hiis scriptis declaranius astringi, ac in easdem reincidere volumus ipso facto.

In quorum testimonium presentes litteras fieri et sigilli camerariatus officii supradicti, quo utimur, fecimus appensione muniri.

Datum Rome apud ss. Apostolos sub anno 1425 indictione 3. die 5. [mensis] maji pontificatus anno 8.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.