1426. 26. januar. Rom, Santi Apostoli


Pave Martin 5. pålægger biskoppen i Århus at bekræfte Niels Rød som abbed i Glenstrup kloster, hvis han finder ham egnet hertil. Niels Rød havde allerede i nogen tid besiddet denne post, som han var blevet tildelt af den tidligere biskop i Århus, Bo, efter den tidligere abbed Pouls død

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Episcopo Arusiensi. Ex suscepte servitutis officio (sollicitudine pulsamur assidua ut ecclesiarum et monasteriorum omnium quorum cura nobis iminet generalis utilitatibus intendentes illis que vacationis incomoda deplorare noscuntur per nostre operacionis ministerium celeriter et salubriter consulatur)[1] .

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Nicolai Ruffi monachi monasterii Glanstorp ordinis s. Benedicti Arusiensis diocesis petitio continebat, quod olim, prefato monasterio per obitum Pauli illius abbatis vacante, Boetius episcopus Arusiensis illi de persona eiusdem Nicolai auctoritate ordinaria providit, idemque Nicolaus, vigore provisionis [eiusdem] possessionem administrationis bonorum dicti monasterii assecutus, illud extunc gubernavit, prout gubernat.

Cum autem dubitet provisionem huiusmodi viribus non subsistere, et dictum monasterium adhuc vacare noscatur, nos, cupientes eidem monasterio celeriter providere ac de meritis et sufficientia ipsius Nicolai, qui ordinem ipsum expresse professus existit, ad hoc plenam notitiam non habentes, fraternitati tue mandamus, quatenus de persona dicti Nicolai, si eum ad regimen eiusdem monasterii utilem et idoneum esse reppereris, prefato monasterio [fructus 16 fl.] auctoritate nostra provideas, . . et nichilominus eidem Nicolao, si de eius persona per te dicto monasterio provideri contigerit, munus benedictionis impendas vel per aliquem alium catholicum antistitem impendi procures.

Volumus autem, quod tu vel idem antistes . . ab eo nostro et Romane ecclesie nomine fidelitatis debite solitum recipias seu recipiat juramentum juxta formam, quam sub bulla nostra mittimus interclusam. [Formam autem iuramenti quod dictus episcopus prestabit nobis de verbo ad verbum per eius patentes litteras suo sigillio signatas per proprium nuntium quantocius destinare curetis][2] .

Datum Rome apud ss. Apostolos 7. kal. febr. anno 9.

1. (sollicitudine pulsamur assidua ut ecclesiarum et monasteriorum omnium quorum cura nobis iminet generalis utilitatibus intendentes illis que vacationis incomoda deplorare noscuntur per nostre operacionis ministerium celeriter et salubriter consulatur)] tilføjet efter DD 3. rk. VIII nr. 71. 2. [Formam autem iuramenti quod dictus episcopus prestabit nobis de verbo ad verbum per eius patentes litteras suo sigillio signatas per proprium nuntium quantocius destinare curetis]] Suppleret efter DD 4. rk. V nr. 372.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.