1431. 11. marts. Rom


Pave Eugenius 4. pålægger efter beslutning af den afdøde pave Martin 5. abbeden i Essenbæk kloster at bekræfte, at Erik Larsen (Blå), ærkedegn i Århus, og domkapitlet samme sted har overdraget en stenbygget kannikegård med alle dens tilliggender til Kristian Pedersen, kannik i Århus, til fri besiddelse på livstid. Gården var tidligere beboet af Jens Mogensen, kannik i Århus

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Abbati monasterii s. Laurentii in Eschimbek Arusiensis diocesis.

Rationi congruit etc.

Dudum siquidem Martino pape V pro parte Cristierni Petri canonici Arusiensis exposito, quod olim Ericus Laurentii archidiaconus et capitulum eiusdem ecclesie quandam domum lapideam sive curiam canonicalem, quam perantea Johannes Magni olim ipsius ecclesie canonicus inhabitaverat, ad eos communiter pertinentem cum stabulo eiusdem ac quadam alia domo lignea illis contigua illarumque fundis necnon terra seu tunino[1] illic inter domum et stabulum prefata ac stabulum ligneum Olaui Petri tunc eiusdem ecclesie prepositi adjacente . . dicto Cristierno per eum, quoad viveret, inhabitandam libere et preter hoc, quod ipse Cristiernus cuiquam pro illis aliquam pensionem exsolvere <non> haberet, ita tamen, quod domos ipsas cum stabulo et aliis pertinentiis suis sumptibus manutenere deberet, concesserant, prout in litteris[a] dictorum archidiaconi et capituli desuper confectis et eorundem capituli sigillo munitis dicebatur plenius contineri, ac subjuncto, quod ipse Cristiernus dubitaret de juribus concessionis <eiusdem>, et propterea pro parte dicti Cristierni eidem predecessori supplicato, ut concessioni huiusmodi . . . robur apostolice confirmationis adjicere dignaretur, prefatus predecessor voluit et concessit, videlicet 13. kal. aug. anno 11, certo judici dari in mandatis, quatenus, vocatis archidiacono pro tempore existente dicte ecclesie et capitulo predictis ac aliis, qui forent evocandi, super premissis auctoritate apostolica se diligenter informaret et, si per informationem huiusmodi ea repperiret ita esse, concessionem . . predicta<m> eadem auctoritate approbaret.

Ne autem prefatus Cristiernus voluntatis et ipsius predecessoris concessionis predictarum pro eo, quod super illis eiusdem predecessoris littere, eius superveniente obitu, confecte non fuerunt, frustretur effectu, volentes, quod eedem voluntas et ipsius predecessoris concessio perinde a dicta die 18. kal. aug. suum sortiantur effectum, ac si super illis ipsius predecessoris littere sub eiusdem diei data confecte fuissent, quodque presentes littere ad probandum plene voluntatem et ipsius predecessoris concessionem predictas ubique sufficiant . . ., discretioni tue mandamus, quatenus, vocatis archidiacono pro tempore existenti et capitulo predictis ac aliis, qui fuerint evocandi, super huiusmodi expositis auctoritate nostra te diligenter informes et, si per huiusmodi informationem ea reppereris ita esse, concessionem Erici archidiaconi et capituli eadem auctoritate confirmes juxta voluntatem et ipsius predecessoris concessionem antedictas.

Datum Rome 5. id. martii anno 1.

1. tunino] tunino, Gertzturri, Aa.
a. in litteris] Brevet kendes ikke.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.