1431. 19. juni. Rom


Pave Eugenius 4. pålægger biskoppen i Adria, kantoren i Ribe og ærkedegnen i Rostock at overdrage provstiet i Århus, ledigt ved den tidligere indehaver Oluf Pedersens frivillige resignation, til Anders Svendsen Udsen, kannik samme sted, skønt han allerede har kanonikat og præbende samme sted. Biskop Ulrik i Århus har allerede indført ham i embedet, men siden er der opstået tvivl om overdragelsens gyldighed

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Episcopo Adriensi et cantori Ripensis ac archidiacono in Rostok Swerinensis ecclesiarum.

Nobilitas generis, vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Andreas Swenonis canonicus ecclesie Arusiensis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales)[1] .

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Andree Swenonis canonici ecclesie Arusiensis petitio continebat, quod olim, prepositura dicte ecclesie, que in illa dignitas non tamen maior post pontificalem existit, per liberam resignationem Olaui Petri de illa in manibus Ulrici episcopi Arusiensis sponte factam et per eundem episcopum auctoritate ordinaria admissam vacante, prefatus episcopus eandem preposituram prefato Andree contulit et de illa etiam providit, ipseque Andreas eandem preposituram collationis et provisionis huiusmodi vigore extitit assecutus.

Cum autem dubitet collationem et provisionem huiusmodi viribus non subsistere, et ipsa prepositura adhuc vacare noscatur, nos eidem Andree, qui de nobili genere ex utroque parente procreatus existit, specialem gratiam facere volentes, discretioni vestre mandamus, quatenus preposituram predictam, cui animarum cura imminet [fructus 4 mr.], eidem Andree auctoritate nostra conferre curetis, non obstante quod dictus Andreas canonicatum et prebendam ecclesie predicte [fructus 3 mr.] noscitur obtinere ....

Datum Rome 13. kal. julii anno 1.

1. (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Andreas Swenonis canonicus ecclesie Arusiensis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales)] tilføjet efter Dipl. Dan. 1403 6. marts.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.