1431. 11. juli. Rom


Franciscus Condulmario, pavelig protonotar og vicekammermester, kvitterer Ulrik Stygge, biskop i Århus for at have opfyldt sin pligt til at besøge kurien hvert tredje år ved sin prokurator Kristian Pedersen, kannik i Århus

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Universis etc.

Franciscus etc. [Condulmario apostolice sedis prothonotarius, domini nostri pape vicecamerarius].

Universitati etc, quod, cum Ulricus episcopus Arusiensis teneatur singulis trienniis, Romana curia citra montes existente, sedem apostolicam sive limina bb. Petri et Pauli apostolorum visitare, per Cristiernum Petri canonicum Arusiensem procuratorem suum ad hoc specialiter constitutum pro uno triennio jam elapso et die 7. mensis junii anni 1430 finito die date presentium tempore jam elapso sedem ipsam et eadem limina cum devotione debita visitavit. Nichil tamen ratione visitationis huiusmodi apostolice camere dedit vel servivit. Insuper ipsum a pena perjurii ac aliis penis et penitentiis, quas incurrit propter moram visitationis huiusmodi non facte tempore debito, tenore presentium reddimus penitus absolutum.

In quorum etc.

Datum Rome indictione 9. die 11. mensis juli anno 1.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.