1434. 14. november. Basel


Konciliet i Basel skriver til brødrene i Bordesholm, provsterne i Slesvig og dekanen i Mariekirken i Hamburg. Ærkedegnen, kapitlet, klerkene, byen og stiftet i Ribe har klaget over nogle verdslige stormænds ulovlige inddrivelse af skatter og godsbeslaglæggelser, og konciliet pålægger derfor modtagerne at hjælpe de skadelidte mod yderligere overgreb, at bandlyse forbryderne offentligt, indtil disse er holdt inde med inddrivelserne og har ydet erstatning, og i øvrigt at gøre hvad de finder tjenstligt, om nødvendigt endog kalde verdslig magt til hjælp. Endvidere skal forbryderne stævnes, evt. ved ophængning af edikter på offentlige steder, og hvis de ikke møder op som stævnet, kan de dømmes i deres fravær

Tekst efter A.

Tekst

Sacrosancta generalis Synodus Basiliensis in spiritu sancto legitime congregata universalem ecclesiam representans ♦ Dilectis ecclesie filiis monasterii in Bordesholm per prepositum soliti gubernari et Sleswicensibus prepositis ac decano beate Marie Hamburgensis Bremensis diocesis ecclesiarum salutem et omnipotentis dei benediccionem ♦

Ad compescendos conatus nepharios perversorum qui personas et loca ecclesiastica super bonis et juribus suis offendere ac multiplicibus perturbare molestiis non verentur tanto magis per sacrum decet generale concilium oportuno remedio provideri quanto per amplius turbaciones hujusmodi et molestie in divine majestatis offensam necnon ecclesiastice libertatis redundare dispendium dinoscuntur / ♦

Dudum siquidem cum in diversis mundi partibus consules civitatum et rectores necnon alii qui potestatem habere videbantur tot onera frequenter imponerent ecclesiis ut deterioris condicionis factum sub eis sacerdocium videretur quam sub pharaone fuisset qui legis divine noticiam non habebat quique omnibus aliis servituti subactis sacerdotes et possessiones eorum in pristina libertate dimisit / et de publico eis alimoniam ministravit ♦

In concilio Lateranensi ecclesie immunitati providendo sub anathematis districcione prohibitum extitit / ne consules rectores aut alii predicti ecclesias et viros ecclesiasticos talliis seu collectis aut exactionibus aliis aggravare presumerent transgressores et fautores eorum precipiendo anathematis sentencie subjacere donec satisfaccionem impenderent competentem / ♦ Et eciam deinde in generali concilio editum fuerit quod si episcopi forte simul cum clericis eciam si tantam necessitatem vel utilitatem inspicerent / ut absque ulla coaccione ad relevandas communes utilitates vel necessitates ubi laicorum non suppeterent facultates subsidia per ecclesias laicis ducerent concedenda minime super hoc consulto Romano pontifice concessiones et sentencie que a talibus vel de ipsorum mandato forent promulgate essent irrite et inanes nullo umquam tempore valiture / ac eciam in ipso generali concilio decretum extitit / illum qui infra tempus sui regiminis propter fraccionem constitucionum vel sanccionum hujusmodi sustineret anathema tanquam post illud non esset ad satisfaccionis debitum compellendus necnon ipsius successorem qui non satisfaceret infra mensem manere ecclesiastica censura conclusum donec satisfaceret competenter cum succederet in onere qui substitueretur in honore[a]

Postmodum vero felicis recordacionis Honorius papa iij [b] attente considerans quod quondam Fridericus secundus olim Romanorum imperator tunc sub obediencia et devocione sancte Romane ecclesie persistens ad laudem ejusdem ecclesie et sacri decus Romani Imperii cupiens / ut expurgatis quorundam erroribus et iniquis statutis penitus destitutis de cetero ecclesie et ecclesiastice persone plena vigerent quiete et secura libertate gauderent ac pie et juste attendens quod quorundam perversorum iniquitas adeo habundaverat ut non dubitarent / contra ecclesiasticam disciplinam et sacros canones statuta sua confingere adversus ecclesiasticas personas et ecclesiasticam libertatem edictali lege hujusmodi statuta iniqua irritaverat et preceperat irrita nunciari et omnia statuta et consvetudines que civitates et loca potestates vel consules aut quecunque alie persone contra libertatem ecclesie vel personas ecclesiasticas hujusmodi edere aut servare temptarent contra canonicas vel imperiales sancciones de ipsorum capitularibus infra duos menses post ipsius legis publicacionem penitus aboleri facerent / et si de cetero talia attemptarent illa ipso jure decrevit esse nulla et eos sua jurisdiccione privatos / necnon locum ubi talia deinceps presumpta fuissent banno mille marcharum auri fisco imperiali preceperat subjacere ♦ Potestates vero consules statutarii[1] et scriptores statutorum predictorum necnon consiliarii locorum ipsorum qui secundum statuta et consvetudines memorata judicarent extunc essent ipso jure infames quorum sentencias et actus legitimos statuerat aliqualiter non teneri ♦ Quodque si per annum prefatarum constitucionum inventi forent contemptores bona eorum per totum suum imperium mandavit impune ab omnibus occupari salvis nichilominus aliis penis contra tales in eisdem generalibus conciliis promulgatis ♦ Et insuper voluit idem tunc imperator quod nulla conmunitas vel persona publica seu privata collectas et exacciones angarias et perangarias ecclesiis vel aliis piis locis aut ecclesiasticis personis hujusmodi imponere seu invadere ecclesiastica bona presumeret quod si secus faceret et requisita ab ecclesia vel imperio hujusmodi emendare contempneret tripliciter refunderet / et nichilominus banno imperiali subjaceret quod sine satisfaccione debita nullatenus remitteretur ♦ Statuerat insuper quod quecunque conmunitas vel persona per annum in excommunicacione propter libertatem ecclesie violatam persisteret ipso jure similiter dicto banno imperiali subjaceret a quo nullatenus extraheretur nisi prius ab ecclesia beneficio absolucionis obtento / ♦ Et insuper ordinaverat ut nullus ecclesiasticam personam in criminali questione vel civili ad judicium seculare trahere presumeret contra easdem canonicas sancciones et constituciones imperiales quod si secus faceret actor a suo jure caderet et judicatum non teneret et judex foret extunc judicandi auctoritate privatus / quodque judices temporales qui clericis vel personis ecclesiasticis justiciam denegare presumerent tercio requisiti suam jurisdiccionem amitterent constitucionem ipsam de consilio eciam fratrum suorum sancte Romane ecclesie cardinalium qui tunc erant auctoritate apostolica approbans et confirmans ipsam mandavit inviolabiliter observari necnon statutarios et scriptores ac violatores predictos excommunicatos eadem auctoritate nunciari ♦ Et deinde ad audienciam dive memorie Caroli iiij eciam Romanorum imperatoris semper augusti deducto quod nonnulli seculares persone in potestatibus et officiis publicis constitute videlicet duces marchiones comites barones et alii domini temporales necnon consules civitatum opidorum villarum et locorum rectores in diversis provinciis ejusdem imperii dei timore postposito statuta singularia et iniquas ordinaciones motu proprio et de facto contra ipsas personas ecclesiasticas et ecclesiarum libertates et eorum privilegia condiderant / illisque de facto et publice utebantur contra canonicas et legitimas sancciones utpute quod nulla bona temporalia in potestatem ecclesiasticam transferrentur et ne clerici in sacris ordinibus constituti ad agendum et testificandum in civilibus et maxime in piis causis aliquatenus admitterentur / quodque excommunicati laici et publice denunciati in civili foro minime repellerentur ♦ Et insuper predicti domini temporales consules et rectores per secularem potestatem res et bona clericorum occuparent arrestarent et oblaciones christifidelium minuerent atque restringerent / exacciones et tallias indebitas de bonis et redditibus ecclesiarum exigerent et extorquerent possessiones ecclesiarum et personarum earundem devastarent incendiis et rapinis / contractus inter clericos et laicos factos legitime ad libros civitatum villarum et locorum predictorum inscribere et sigillare recusarent / donataque et legata ad fabricas et ecclesiarum structuras contra prelatorum voluntatem et aliorum quorum intererat temere usurpare presumerent ac in fraudem et odium clericorum de bonis eciam et rebus eorundem clericorum que non causa negociacionum sed pro eorum propriis usibus per eorum terras ducebant seu duci faciebant theolonium exigere et recipere non verebantur et confugientes ad ecclesias et eorum cimiteria inde extrahere contra canonicas et imperiales sancciones hujusmodi presumpserant / et presumebant ♦ Idem Carolus imperator tanquam christianissimus princeps volens in premissis providere de remedio salutari eciam de quorundam ducum principum comitum baronum fideliumque aliorum sacri imperii sepedicti consilio auctoritate imperiali quecunque statuta ac consvetudines predicta tanquam per canonicas et civiles sancciones expresse reprobata cassavit irritavit et annullavit / ac cassa irrita nulliusque esse voluit roboris vel momenti precipiens sub imperialis banni pena universis et singulis principibus et dominis temporalibus consulibus potestatibus et aliis in officiis publicis in eodem imperio constitutis quatenus extunc ipsorum statuta et ordinaciones sicut in prejudicium ecclesiastice libertatis edita fuerant omnino revocarent et de luce tollerent / quodque secundum ea non judicarent amplius nec sentencias dictarent aut eisdem in judicio vel extra judicium quomodolibet pro se et contra [eandem] ecclesiasticam libertatem potirentur ♦ Pronunciavit insuper et eadem decrevit auctoritate quod quicunque laicus cujuscunque status aut condicionis existeret ausu sacrilego et proprie temeritatis audacia sacerdotem vel clericum / secularem aut religiosum diffidaret proscriberet captivaret spoliaret occideret mutilaret aut in carcere detineret vel hujusmodi maleficia perpetrantes scienter receptaret vel eis favorem prestaret [preter] penas a sacris canonibus et legalibus sanccionibus in tales inflictas eo ipso redderetur infamis et omni honore privatus nec ad placita vel consilia nobilium admitteretur quovismodo / ♦ Hortans insuper in domino et requirens ecclesiasticos prelatos in illis partibus in quibus committerentur talia constitutos ut legem imperialem hujusmodi per eorum ecclesias et synodos publicarent ne transgressores hujusmodi per simulatam ignoranciam suam valerent in hac parte maliciam excusare prout in constitucionibus et sanccionibus conciliorum et Honorii predictorum ac imperialibus prefatis plenius continetur / ♦

Cum autem sicut lamentabili querela dilectorum ecclesie filiorum archidiaconi et capituli ecclesie necnon cleri civitatis et diocesis Ripensium nuper accepimus nonnulli principes duces comites barones et alii seculares potestates earundem constitucionum et sanccionum canonicarum et legalium forsan ignari contra ipsos ab archidiacono et capitulo ecclesie necnon clero civitate et diocesi predictis communiter vel divisim forsan tallias et gabellas ac alias exacciones illicitas hactenus extorserint et adhuc extorquere nitantur ac eciam bona archidiaconi capituli ecclesie necnon cleri civitatis et diocesis predictorum invaserint arrestaverint occupaverint detinuerint et suis usibus applicaverint necnon occupare invadere arrestare detinere et eisdem suis usibus applicare similiter et de facto presumant in animarum suarum periculum necnon archidiaconi et capituli ecclesie ac cleri civitatis et diocesis predictorum non modicum prejudicium atque gravamen ♦

Nos ipsis archidiacono et capitulo ecclesie necnon clero civitate et diocesi predictis in premissis oportune providere volentes discrecioni vestre per hec nostra scripta in virtute sancte obediencie districte precipiendo mandamus quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios archidiacono et capitulo necnon clero civitate et diocesi predictis contra quoscunque transgressores et violatores constitucionum et sanccionum earundem cujuscunque status gradus dignitatis et excellencie fuerint efficacis defensionis auxilio assistentes non permittatis eos contra canonicas et legales sancciones hujusmodi indebite molestari necnon easdem constituciones ubi et quando expedire videritis solemniter publicantes faciatis transgressores et violatores hujusmodi si et prout justum fuerit ac / ubi et quociens expedierit tam diu excommunicatos aut anathematisatos publice nunciari donec ab earundem talliarum collectarum imposicionum et quarumlibet extorsionum necnon bonorum archidiaconi et capituli ecclesie necnon cleri civitatis et diocesis predictorum hujusmodi invasione arrestacione occupacione detencione et applicacione omnino desistant necnon eciam efficaciter restituant eisdem archidiacono et capitulo ecclesie necnon clero civitati[2] et diocesi predictis occasione premissorum per eos lesis et gravatis tallias gabellas et exacciones ipsas ac eciam [bona] archidiaconi et capituli ecclesie necnon cleri civitatis et diocesis predictorum arrestata occupata detenta et applicata ipsis aut que per se vel alios illo pretextu quomodolibet receperunt ymmoverius temere et illicite usurparunt a se libere omnino relaxent [et] in manibus nostris juraverint quod de cetero talia non committant et ea committentibus non prestent auxilium consilium vel favorem contradictores per censuram ecclesiasticam et alia juris remedia compescendo ♦ Invocato eciam ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis ♦

Ceterum si forsan hujusmodi transgressorum aut violatorum vel ea fieri mandancium ipsisque consenciencium seu dancium illis per se vel alios directe vel indirecte publice vel occulte auxilium consilium vel favorem presencia pro monicionibus et requisicionibus per vos de ipsis faciendis tute secure vel commode haberi nequiret / nos vobis moniciones et requisiciones hujusmodi ac citaciones quaslibet per edicta publica locis affigenda publicis de quibus sit verisimilis conjectura quod ad noticiam citatorum et monitorum hujusmodi pervenire valeat faciendi plenam et liberam concedimus tenore presencium potestatem ♦ Volentes quod moniciones requisiciones et citaciones hujusmodi perinde ipsos citatos et requisitos et monitos ut premittitur arctent ac si eis facte et insinuate presencialiter et personaliter extitissent / ♦

Non obstantibus tam pie memorie Bonifacii pape viij quibus cavetur ne aliquis extra suam civitatem vel diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur ♦ Seu ne judices extra civitatem vel diocesim in quibus deputati fuerint contra quoscunque procedere aut alii vel aliis vices suas committere seu aliquos ultra unam dietam a fine diocesis eorundem trahere presumant / dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presencium non trahatur ac de personis ultra certum numerum ad judicium non vocandis quam aliis constitucionibus apostolicis contrariis quibuscunque ♦ Aut si aliquibus communiter vel divisim a sede apostolica indultum existat / quod interdici suspendi vel excommunicari aut extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint per literas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mencionem ♦[c]

Datum Basilee xviij kalendas decembris anno a nativitate domini millesimo quadringencesimo tricesimo quarto ♦

1. statutarii] Scotutarii el. Stotutarii, A (tilsyneladende forsøgt rettet). 2. civitati] civitate, A.
a. In concilio Lateranensi ecclesie immunitati providendo sub anathematis districcione prohibitum extitit / ne consules rectores aut alii predicti ecclesias et viros ecclesiasticos talliis seu collectis aut exactionibus aliis aggravare presumerent transgressores et fautores eorum precipiendo anathematis sentencie subjacere donec satisfaccionem impenderent competentem / ♦ Et eciam deinde in generali concilio editum fuerit quod si episcopi forte simul cum clericis eciam si tantam necessitatem vel utilitatem inspicerent / ut absque ulla coaccione ad relevandas communes utilitates vel necessitates ubi laicorum non suppeterent facultates subsidia per ecclesias laicis ducerent concedenda minime super hoc consulto Romano pontifice concessiones et sentencie que a talibus vel de ipsorum mandato forent promulgate essent irrite et inanes nullo umquam tempore valiture / ac eciam in ipso generali concilio decretum extitit / illum qui infra tempus sui regiminis propter fraccionem constitucionum vel sanccionum hujusmodi sustineret anathema tanquam post illud non esset ad satisfaccionis debitum compellendus necnon ipsius successorem qui non satisfaceret infra mensem manere ecclesiastica censura conclusum donec satisfaceret competenter cum succederet in onere qui substitueretur in honore] X 3.49.7 (Friedberg II 656). b. Honorius papa iij ] (Honorius iij - eadem auctoritate nunciari) X. 39. 49 (Friedberg II 910). c. Bonifacii pape viij quibus cavetur ne aliquis extra suam civitatem vel diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur ♦ Seu ne judices extra civitatem vel diocesim in quibus deputati fuerint contra quoscunque procedere aut alii vel aliis vices suas committere seu aliquos ultra unam dietam a fine diocesis eorundem trahere presumant / dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presencium non trahatur ac de personis ultra certum numerum ad judicium non vocandis quam aliis constitucionibus apostolicis contrariis quibuscunque ♦ Aut si aliquibus communiter vel divisim a sede apostolica indultum existat / quod interdici suspendi vel excommunicari aut extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint per literas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mencionem ♦] VI 1.3.11 (Friedberg II 941-942) eller VI 1.14.11 (Friedberg II 982-3).

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.