1413. 3. marts.


Paven (Johannes 23.) indkalder ærkebiskoppen af Lund til et almindeligt koncilium i december måned på et sted, som skal fastsættes inden tre måneder.

Tekst efter Svenskt Diplomatarium l.l.

Tekst

Johannes etc.......venerabili fratri archiepiscopo Lundensi salutem etc...... Ad regimen universalis ecclesiæ, licet insufficientibus meritis, divina dispositione vocati, solicitudinem gerimus indefessam et omni conatu solertiam adhibemus, ut que ad pacem et reformacionem ipsius ecclesiæ defensionemque et augmentum orthodoxæ fidei pertinent communi fidelium consilio decernantur. Sane felicis recordationis Alexander papa V, immediatus prædecessor noster, sacro generali Pisano concilio tunc præsidens, ipso approbante concilio inter cætera decrevit ipsum concilium extunc ad triennium in mense Aprilis ad locum, qui per se vel successorem suum eligeretur, fore revocandum, ipsumque concilium continuandum usque ad tempus triennii supradicti; deinde vero eodem prædecessore, sicut Deo placuit vita functo, nobisque divina favente clementia ad apicem summi apostolatus assumptis, cum urbs Romana, sedes nostra, in qua omnium ecclesiarum caput esse dignoscitur, de manibus inimicorum eiusdem ecclesiæ atque nostrorum, qui etiam tenuerant damnabiliter occupatam, recuperata fuisset, tamen post multas et varias fluctuationes eo res deducta erat, ut invalescente inimicorum oppressione, nisi celeriter providissemus, in manibus eorundem inimicorum foret iterum recasura. Nos igitur, ne tanto detrimento afficeretur ecclesia, spe in Altissimo, qui in se sperantes non deserit, assumpta, matuto quidem consilio sed celeri gressu, ex Civitate nostra Bononiensi, in qua tunc residebamus cum universa curia, ad ipsam urbem venimus, confirmatisve per adventum nostrum populorum et fidelium animis et adversariorum impetu, qui paulo ante eidem urbi terribiliter imminebant, dextera Domini cooperante, represso, sentientes tunc per experientiam quantum præsentia nostra foret in ipsa urbe per illa tempora multis causis necessaria, cum locus pro huiusmodi conventione concilii per nos declarandus esset, ipsam urbem ad huiusmodi congregationem fidelium deputavimus et congruo tempore id duximus solenniter publicandum atque in ipsa urbe interim persistentes et adventum fidelium expectantes, tandem non sine magnis laboribus nostris et sumptibus, per Dei misericordiam, urbem et regiones istas in pace posuimus ac dejecto perditionis alumno Angelo Corario cæterisque schismaticis, totum Siciliæ regnum et terram citra Pharum, multas insuper civitates et loca aliarum partium ad obedientiam et devotionem nostram et Romanæ ecclesiæ in grande unionis ecclesiæ augmentum recepimus. Sed cum fideles ipsi per nos solemniter convocati, requisiti et expectati, nec in dicto tempore per nos secundum determinationem Pisani consilii præfati assignato, nec postea in aliis sessionibus sæpius prorogatis in tanta multitudine, quantam magnitudo rerum gerendarum exigebat, in ipsa urbe convenissent; nos propterea nequaquam a prosecutione tanti boni desistendum arbitrantes, habita super hoc diligenti deliberatione, ipso approbante concilio, statuimus et ordinavimus venerabiles fratres nostros patriarchas, archiepiscopos necnon alios prælatos et cæteros, qui adesse debent et possunt, et ad quos pertinet, in principio mensis Decembris proxime futuri debere ad huiusmodi concilium juxta morem convenire in loco decenti et idoneo infra tempus trium mensium a data præsentium per alias nostras literas et publicationem declarando, circa cujus declarationem interim pervigili cura intendimus deliberare, ut quod superiori tempore fortasse propter bellorum et viarum discrimina aliasque causas circa plenam congregationem eorundem fidelium commode perfici non potuit, nunc sublata omnis incommoditatis materia impleatur.Quocirca fraternitatem tuam requirimus et hortamur in Domino, eidem nihilominus per apostolica scripta mandantes ac in virtute sanctæ obedientiæ et præstiti juramenti injungentes, quatenus ad dictum concilium personaliter te conferas ac venerabilibus fratribus coepiscopis suffraganeis tuis eorumque capitulis nec non dilectis filiis abbatibus cæterisque ecclesiarum et monasteriorum prælatis, exemptis et non exemptis, infra tuas civitatem et dioecesim atque provinciam consistentibus, hanc salubrem determinationem et ordinationem nostram studeas intimare et ut per eosdem suffraganeos prælatis suarum dioecesum intimetur provideas, eisdem fratribus nostris suffraganeis tuis in vim ab eis præstiti juramenti cæterisque praefatorum civitatum, diæcesis ac provinciæ tuorum injungas et ipsi episcopi suffraganei illis suarum civitatum et dioecesum, qui ad concilium hujusmodi venire tenentur, injungant, quibus etiam nos tenore præsentium injungimus in virtute sanctæ obedientiæ, cæterosque qui in dicto concilio interesse possunt exhorteris ipsique episcopi suffraganei exhortentur, quos etiam nos exhortamur in Domino, quatenus prædicto tempore et loco per nos ut præmittitur declarando ad præfatum concilium, singuli videlicet qui tenentur personaliter, cæteri vero ut eis oportunum visum fuerit, studeant convenire, ut sic per tuam illorumque præsentiam ea, quæ in ipso concilio statuenda sunt et agenda, salubri et communi omnium deliberatione feliciter ordinentur. Datum Romæ, apud sanctum Petrum, V nonas Martii, pontificatutus nostri anno tertio.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.