1413. 19. august. Firenze


Pave Johannes 23. pålægger biskopperne i Oléron, Århus og Odense at overdrage embedet som kantor i Ribe, ledigt efter den tidligere indehaver Niels Jensens død uden for kurien, til Jakob Iversen, kannik i Ribe; Jakob har allerede opnået embedet ved valg og fået bekræftelse herpå ved biskop Peders myndighed, men der er siden opstået tvivl om valgets gyldighed.

Tekst efter Aa, lakuner udfyldt efter Aa1

Tekst

Johannes [episcopu]s servus servorum de[i] venerabil[ibus] fratribus O[lorensi] A[rusie]nsi ac Ott[on]iensi e[pisopis] s[alutem et apostolicam benedictionem] ♦

Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum [merita] super quibus apud nos dilectus filius Jacobus Yvari C[anonicus ecclesie] Ripensis fidedigno [commenda]tur [te]s[tim]onio nos [inducunt] ut s[ibi] redd[a]mur ad gratiam liberales ♦

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti [Jacobi] petitio continebat quod olim Cantoria ejusdem ecclesie quam quondam N[i]c[olaus Johannis] [ipsi]us ecclesie [cantor] dum viveret ob[tine]bat [per] [ejus]dem [Nico]lai obitum, qui extra Romanam cur[iam] diem clausit extremum vacante [dile]cti filii capitulum ipsius ecclesie ad [quos] electio f[utur]i cantoris ipsius ecclesie de a[ntiq]ua et app[robat]a ac h[actenus paci]fi[ce obse]rva[ta consvetudine pertinet] eundem Jacobum in cantorem ipsius ecclesie ut moris est elegerunt [ac idem] Jacobus electionem hujusmodi per venerabilem fratrem nostrum Petrum episcopum [Ripensem] auctoritate ordinaria confirmari [obtinuit ac de]inde cantoriam ipsam electionis et confirmationis hujusmodi vigor[e extitit assec]utus ♦

Cum autem sicut eadem petitio sub[jun]gebat prefatus Jacobus dubitet eleccionem et confirmacionem predictas ex certis causis viribus [n]on [subsistere et] sicu[t acce]p[imus dicta] cantoria adhuc [ut] prefertur vacare n[o]sci[tu]r ♦ nos volentes eidem Jacobo premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere [speci]alem ipsumque in eadem ecclesia amplius honorare fraterni[tati] vestre [per aposto]lica scri[pta manda]m[u]s q[uatin]us vos vel duo aut unus vestrum per v[os v]el alium seu alios cantoriam predictam cui cura imminet animarum et que dignitas non tamen major post p[on]tif[icalem] in [eadem] ecclesia e[xi]stit / cujusq[ue] fruc[tus redditu]s [et] p[roven]tus sex marcharum argenti secundum communem [extim]acionem valorem annuum ut ipse J[a]cobus asser[i]t [non] excedunt sive premisso sive alio quovis modo aut alias quovis [modo] seu p[er] liberam resignacionem [c]ora[m notario et testi]b[us in par]tibus sponte factam quam ratam et g[r]a[ta]m habere volumus vel per constitutionem f[e]licis recordacionis Johannis pape xxii predecessoris nostri que incipit Execrabilis[a] vacet etiam si tanto te[mpor]e vac[av]erit [quod] ejus [collatio juxta Lateranensis[1] ] statuta Concilii ad sedem apostolic[a]m legitime devoluta vel ipsa Cantoria disposicioni apostolice specialiter reservata exist[it] dummodo tempore date presencium non s[it] in ea alicui speciali[ter] i[us] quesitum [cum] omnibus ju[ribus] et [pertinent]iis suis eidem Jacobo auctoritate nostra conferre et assignare curetis inducentes eum vel procuratorem suum ejus nomine in c[orpor]alem posses[si]onem cantorie juriumque et p[e]rtinentiarum predictorum [et] defendentes [in]ductum ac facientes ipsum Jacobum vel dictum procuratorem pro eo ad ea[nd]e[m] cantoriam ut est moris admitti sibique de ipsius cantorie fructibus reddit[ibus] proventibus juribus et obvencionibus universis integre responderi [contradi]ctores [auctoritate] nostra appellacione [po]stposita compescendo ♦

Non obstantibus quibus[cum]que statutis et consvetudinibus dicte ecclesie contrariis juramento confirmacione apostolica vel quacumque firmi[ta]te al[i]a robor[ati]s ♦ aut s[i a]liqui super provi[si]onibus sibi facie[nd]is de [di]gnitatibus ipsius ecclesie speciales aut aliis beneficiis ecclesias[tici]s in illis partibus generales dicte sedis vel legatorum ejus literas impetrarint etiam si per eas ad inhibi[cionem re]serva[ci]onem et decr[etum] vel a[lias] qu[omodolib]et sit proces[su]m quibus [omnibus] pr[e]fatum Jac[obu]m in assecucione dicte cantorie volumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem dig[nit]atum aut beneficiorum aliorum prejudicium g[enera]ri ♦ seu si episcop[o pro] tempore e[xi]stenti et c[apitul]o prefatis vel quibusvis aliis eorum communiter vel divisim a d[ict]a sit sede indultum quod ad recepcionem vel provisionem alicujus minime t[ene]antur et ad id compelli aut quod interdici s[usp]endi vel ex[commun]icari [non] possint [quodque] de [digni]tatibus ipsius ecclesie aut aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum co[llaci]onem provisionem presentacionem eleccionem seu quamvis aliam disposicionem [con]junct[um] vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per literas [apostolicas non f]acientes p[le]nam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi men[cionem et] qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali [cuju]scumque tenoris existat per quam presentibus non expressam vel [tot]ali[ter non insertam effectus] hujusmodi gracie im[pedi]ri valeat quomodolibet vel [differi et] de qu[a cu]jusque toto te[nore ha]benda sit in nostris literis mencio specialis ♦ aut si dictus Jacobus presens non fuerit de observand[i]s s[tat]utis [et consvetudinibus ipsius ecclesie ra]cione [ejus]dem cantorie sol[itu]m jurame[tu]m dummodo in absencia tua per procuratorem yd[oneum] et cum ad ecclesiam ipsam accesserit corporaliter illud prestet ♦ seu quod idem Jacobus ut asserit in predicta [canonicatum] et prebendam cu[m certis] pr[es]timo[niis] qu[o]rum omnium fructus redditus et proventus quatuor [mar]charum argenti secundum extimacionem predictam valorem annuum non excedunt obtinet et nos dudum sibi de uno in Sle<s>w[icensi][2] et alio in Arusiensi ecc[lesiis] canonicatibus [in][3] [ex]pectacione unius Sleswicensis et alterius Arusiensis ecclesiarum predi[cta]rum prebendarum graciose concessimus provideri ♦

Nos enim exnunc irritum decrevimus et inane si secus su[per hiis a quoquam quavis] auctoritate scienter [vel ignoranter contigerit attem]ptari ♦

Datum apud Sanctum Antonium extra [muros] Florentinos quartodecimo kalendas septembris pontificatus nostri anno quarto.

2. Sle<s>w[icensi]] Slew[.....], AaSlesvicensi, Aa1. 3. [in]] Tilføjet i Rep.lakune i Aa og Aa1.
a. Execrabilis] Extrav. Jo. XXII 3.1 (Friedberg II 1207-1209).

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.