Tekst efter A.
Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Bero Swenssøn et Johann[es .....] ♦
[Constare] volumus universis presentibus et futuris nos quendam contractum fecisse [inter] nobile[m dominam Elnæ relictam][1] cujusdam Henrici Jeipssøn pie memorie cum liberis suis ex una et hwstrw [Helinam][2] s[.....] ex altera quarum modo curam gerimus et tutelam aliq[.....] bona divi[.....][3] predicte Helinæ post mortem parentum ipsius quam frater ejus prefatus Henricus J[.....] usque ad obitum apud se indivisam detinebat quem contractum ad earum instanciam [.....] sic quod prefata Helina curiam principalem Ingilstorp cum omnibus ipsius adjacencii[s nullis demptis quibuscumque[4] ] nominibus censeantur et omnes alias curias ibidem et colonias ad eandem curiam princ[ipalem spectantes cum][5] ipsarum adjacenciis perpetue possidebit et predicta Ælnæ omnia alia bona post mort[em .....] reservabit ♦
Sed in recumpensam auri et argenti que dicta Helina a predicto frat[re .....] extenditur dabit dicte Elnæ vel liberis ejus sexaginta marchas argenti vel aliq[.....] bona in Ingilstorp apud se et suos liberos retinebit donec summam receperit cap[italem .....] tercia parte de curia principali et quinque coloniis cum omnibus earum adjacenciis qu[..... sine] contradictione quorumcumque libere et pacifice perfruatur ♦
Et in hiis ut premittitur per om[nia .....] ♦
[In quorum omnium et[6] ] singulorum testimonium et evidenciam firmiorem sigilla nostra unacum sigillis nobilium [virorum ....] Jone Swenssøn militis Ditleffui Ditrickssøn armigeri et domini Trwgilli Nicholai presbiteri ecclesie [.....] ♦
[Datum anno domini[7] ] mcdquartodecimo die sancti Benedicti abbatis ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.