1415. 12. marts. Konstanz


Pave Johannes 23. tillader lægmanden Frellev Kristiansen (Frille) og hans hustru Ude fra Ribe stift at vælge en skriftefader, som kan meddele dem fuld syndsforladelse i deres dødsstund.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.; de forkortede formler udfyldt efter DD 1404. 17. mar., nr. 14040317002.

Tekst

Johannes (episcopus servus servorum dei)[1] dilecto filio Falle[2] Christierni laico et dilecte filie Odilie ejus uxori Ripensis diocesis salutem (et apostolicam benedictionem)[3] . ♦

Provenit (ex vestre devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam reveremini / ut petitiones vestras illas presertim que anime vestre salutem respiciunt / ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati / ut confessor vester quem duxeritis eligendum / omnium peccatorum vestrorum de quibus corde contriti et ore confessi fueritis / semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consveverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri / vobis quatinus claves ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine majestatis extiterit / auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni vestre tenore presentium indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda / eam vobis per vos si supervixeritis / vel per heredes vestros si tunc forte transieritis faciendam injungat / quam vos vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaritis procliviores ad illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeretis / quo ad illa predicta remissio vobis nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)[4] . ♦

Datum Constantie 4. id. martii anno 5. ♦

1. Johannes (episcopus servus servorum dei)] Johannes etc. Aa. 3. salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etc. Aa. 4. Provenit (ex vestre devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam reveremini / ut petitiones vestras illas presertim que anime vestre salutem respiciunt / ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati / ut confessor vester quem duxeritis eligendum / omnium peccatorum vestrorum de quibus corde contriti et ore confessi fueritis / semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consveverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri / vobis quatinus claves ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine majestatis extiterit / auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni vestre tenore presentium indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda / eam vobis per vos si supervixeritis / vel per heredes vestros si tunc forte transieritis faciendam injungat / quam vos vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaritis procliviores ad illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeretis / quo ad illa predicta remissio vobis nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)] Provenit etc. Aa.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.