1417. 23. april . Tårs


Broder Severinus, viebiskop for biskop Jens (Ovesen (Jernskæg)) af Odense, eftergiver alle, der besøger Tårs kirke eller rækker dens bygningsfond en hjælpende hånd, 40 dage af den dem pålagte kirkebod. Brevet er bekostet af Hartvig (Markvardsen) Pøiske (til Berritsgård).

Tekst efter A.

Tekst

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint frater Severinus dei et apostolice sedis gracia episcopus Tranquilliensis vicariusque in pontificalibus reverendi in Christo patris ac domini domini Johannis eadem gracia episcopi Ottoniensis generalis salutem in domino sempiternam ♦

Acta sollempniter delet oblivio nisi literarum stabili fulciantur firmamento ♦

Cum igitur ad laudem dei omnipotentis et honorem sanctorum apostolarum Petri / Andree et sancte Nicholai episcopi et confessoris quoddam altare in parte solari sub anno domini mo cdo xviio die sancti Georgii pie ac sollempniter in ecclesia Thornæssæ celebravimus dedicando[1] cupientes ergo domino populum acceptabilem facere ipsum ad pia exercicia indulgenciis et peccatorum remissionibus invitamus ♦

Quia pium et gratum deo impendere credimus obsequium quociens ad pietatis opera ejus fideles excitamus quocirca omnibus christifidelibus confessis et vere contritis qui ecclesiam antedictam seu altaria ibidem consecrata causa devocionis visitaverint et missam ibidem audierint oblaciones et testamenta pro luminaribus calicibus vestimentis ac aliis necessariis ecclesie vel altarium donaverint aut structuram ejus vel ornamentarum quorumcumque melioraciones in maximo vel in minimo manus adjutrices cum effectu porrexerint corpus dominicum cum infirmis cum sacro oleo portatur secuti fuerint sepulturis mortuorum vel aliis divinis officiis interfuerint cimiterium quoque pro omnibus fidelibus defunctis exorando circuierint seu pro unione sancte matris ecclesie ac pace istorum trium regnorum deum fideliter deprecati fuerint vel quando serotinis temporibus pro salutacione beate virginis pulsantur ter ave Maria flexis genibus dixerint quociens premissa seu aliquod ipsius consimile pietatis hujusmodi in subsidium compleverint tociens de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi xla dies indulgenciarum de injunctis eis penitenciis in domino misericorditer relaxamus ♦

Datum loco anno et die supradictis nostro sub sigillo pendenti ♦

Nota ista litera est procurata a venerabili viro Hartwico P{yo}skæ in honorem sanctii Andree apostoli pro salute omnium parentum suorum \ ♦

1. celebravimus dedicando] måske fejl for celebrando dedicavimus.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.