1417. 20. august.


Kong Erik 7. af Pommern bekræfter alle de privilegier, som er givet borgerne i Slesvig by af hans forgængere, konger af Danmark og hertuger af Slesvig, og giver dem yderligere en række begunstigelser vedrørende handel og toldfrihed i Danmark, fritager dem for arnegæld (afgift af ildsted) og stadfæster de gamle grænser for byfreden samt ting- og torvedagene; de skal dog betale told i Skanør og Falsterbo, når der er skånemarked, dvs. fra 29. juli til 9. oktober.

Tekst

Ericus, dei gracia regnorum Dacie, Svecie et Norvegie, Sclavorum, Gotorumque rex et dux Pomeranie. Constare volumus universis, quod inter ceteras sollicitudines nostras regias illam non reputamus minimam, per quam subditorum nostrorum incommoda, dampna, injustas vexaciones, oppressiones et injurias imminuere et delere poterimus, eosque sic oppressos gracia et privilegiis regiis pie premunire. Considerantes igitur incommoda, dampna et multa alia pericula, que dilecti nostri cives Sleswicenses multis temporibus ab emulis regni sunt perpessi, ipsos privilegiis nostris infrascriptis perpetuis duraturis temporibus premunimus. In primis omnia privilegia per progenitores nostros, felicis recordationis, reges Danorum et duces Sleswicenses, per ipsos progenitores nostros, duces Sleswicenses creatos et factos, licite data et concessa, tenore presencium confirmamus, hanc ipsis graciam addentes, quod mercancias suas ubicumque locorum in villis forensibus et locis licitis in regnis nostris, ubicumque devenerint, excercere poterint cum villanis et forensibus ac emere et vendere ac licite deferre, que non sunt prohibita, sine theolonii solucione et quolibet torfførtugh preter in Schanør, Falsterbode et aliis locis, ubi nundine Skaniensis excercentur a festo sancti Olavi ad festum sancti Dyonisii, quo tempore ibi theolonium suum, sicud ceteri burgensis et villani nostri de regno Dacie faciunt, exsolvant. Item concedimus ipsis, quod skutas et naves pro piscatura in Øresund et equos, currus et vectigalia in nundinis Schanie et Selandie habere poterint, sicud ceteri nostri burgenses et villani in regno nostro habeant et habere solent. Item dimittimus ipsos quittos pro solucione arnegield, proviso eciam, quod si quando aliquis vel aliqui Sleswicensium civium dictam civitatem exire voluerint alicubi in regno nostro et mercimonia sua excercere, ut prefatur, extunc litteras civitatis Sleswicensis secum habere debeat vel debeant, ne nos vel successores nostri per alios, qui non sunt de eorum civitate, in theolonio nostro defraudemur. Annuimus insuper ipsis terminos emunitatis civitatis eorum, scilicet byfridh, ad terminos et loca antiqua, sicud eos dinoscuntur liberius habuisse. Dies eciam placitales, bything, et dies fori, markesdaghæ, in qualibet ebdomada liberos teneant et habeant juxta eorum antiquas consuetudines et privilegia ipsis a progenitoribus nostris concessa, ut premittitur, et indulta. Insuper inhibemus sub obtentu gracie nostre, ne quis advocatorum nostrorum vel quisquam alius, cujuscumque status vel preeminencie extiterit ipsos nostros burgenses et cives Sleswicenses contra hujusmodi nostri indultam graciam audeat impedire seu molestare, prout graciam nostram regiam diligit inoffensam et regiam evitare voluerit ulcionem. Datum in civitate nostra Sleswicensi anno domini millesimo quadringentesimo decimo septimo sexta feria infra octavam assumpcionis beate Marie virginis nostro sub secreto presentibus apposito in pendenti.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.