1417. 11. september.


Jens Harbo af Estvad erkender at have overdraget 22 mark sølv og to okser til ærkedegnen og kapitlet i Ribe, som han har arvet efter sin slægtning Peder Jern, og som er en endnu ikke indfriet gæld fra nogle mænd i Vardesyssel, til afholdelse af en årlig sjælemesse for Peder Jern, Jens Harbo selv og hans hustru.

Tekst efter Terpager l.l.

Tekst

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Hardbo de Esdwad salutem in domino.

Noverint universi, quod per presentes recognos<c>o me honorabilibus viris domino archidiacono totique capitulo Ripensi libere et sponte deputasse et assignasse ac presentibus deputare et assignare cum omni jure viginti duas marcas argenti et duos boves ad me tanquam verum et solitarium heredem per mortem dilecti cognati mei Petri Jern piæ memorie hereditario jure advolutos,[1] in quibus quidem XXII marcis argenti et II bobus quidam in Varsyssel discreti viri, quorum nomina ipsi capitulo in quadam cedula expressim scripta assignavi, dicto Petro Jern adhuc in Huarnis[2] viventi veri et justi debiti ratione tenebantur et mihi ut vero ipsius heredi post ejus mortem tenentur et sunt obligati pro ut in mei et aliorum fide dignorum presentia clare sunt confessi, ad anniversarium Petri Jern memorati mei meæque uxoris in ecclesia Ripensi prout moris est per dictos dominos capituli Ripensis annuis temporibus celebrandum.

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis discretorum virorum domini Nicolai Dwes sacerdotis et Malty Ivarsen armigeri curavi appendendum.

Datum anno domini millesimo CDXVII ipso die Prothi et Jacunti martyrum.

1. advolutos,] Her sætter Terpager fejlagtigt punktum og lader en ny periode begynde.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.