1419. 6. februar.


Borgmestre og råd i Malmø erkender, at de på vegne af Malmø by har lånt 300 mark sølv i gangbar mønt af Sankt Petri kirke sammesteds til at bygge et tårn og en bymur dér i byen. Til gengæld pantsætter de tårnet og den grund, det skal bygges på, således at kirken har fri brugsret til tårnet og jorden og ret til at bryde sten dér, indtil lånet er betalt tilbage.

Tekst efter Svenskt Dipl. l.l.

Tekst

Omnibus presens scriptum cernentibus proconsules et consules Malmogenses salutem in domino sempiternam. ♦

Notum facimus universis presentibus et futuris, quod recognoscimus nos parte ville nostre ecclesie beate Petri ibidem in tricentis marcis argenti teneri et esse veraciter obligatos, videlicet quinque solidis grossorum pro qualibet marca argenti in pecunia legali et dativa hic in Skania tunc currenti per nos vel nostros successores utique persolvendis, pro edificacione cujusdam turris in tuicionem nostre ville apud mare, quam pronunc edificaverat, et pro quodam muro, quem a dicta turre et sic versus occidentem usque medium pontis cloace infra triennium iam proxime subsequens edificare et complere adhuc debeat sine protractione ulteriori, pro quibus tricentis marcis argenti prescriptam turrim et totam illam terram ibidem australiter et contigue sitam turri et muro antedictis in longitudine coequalem, cujus terre latitudo a turre et muro et sic versus austrum usque curias se extendit decem ulnis terre in latitudine proxime apud curias, solummodo exceptis que ad viam communem libere maneant inconstructe, predicte ecclesie parte ville nostre impingneramus condicione tali, quod a datis presentium dicta ecclesia prescriptam terram atque turrim sub sua ordinacione accipiat et ad usum suum libere eis uti debeat donec predicte tricente marce argenti totaliter fuerint exsolute in sortem principalis debiti minime computande, hoc prestito, quod dicta ecclesia murum et turrim predictos validos, dictos ferdoghe, omnimodo teneat dummodo turrim et terram antedictas in pignore habet. ♦

Item prescripta ecclesia habeat plenam potestatem ad usum suum lapides tenaces in campo ville nostre fodere et confringere donec predicte tricente marce argenti sibi totaliter fuerint esolute(!) in sortem principalis debiti minime computande. ♦

Insuper obligamus nos et nostros successores parte ville nostre ad appropriandum, liberandum et disbrigandum prefate ecclesie beati Petri turrim et terram antedictas dummodo sibi loco pingnoris stant pro et ab impeticione et alloqucione presencium et futurorum quorumcumque. ♦

In cujus rei testimonium sigillum nostre ville una cum sigillis virorum discretorum videlicet domini Andree Martini militis, Johannis Dæne Buggonis , proconsulum, Nicolai Alberti [.....] Magni , Johannis Beyere , Andree Horn , Uffonis Achonis , consulum, Jacobi Magni , Petri Smid , Achonis Michaelis et Iacobi Ienisson , villanorum [........] appensum. ♦

Datum anno domini millesimo quadringentesimo decimo nono, feria secunda proxima post festum purificacionis beate Marie virginis. ♦

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.