1419. 4. [marts]. Firenze


Kardinalen (Antonius Pancerinus, patriark) af Aquileia giver Peder (Lykke), ærkebiskop i Lund meddelelse om, at han hos paven har udvirket, at ærkestiftets takst er blevet nedsat fra 4000 til 2000 guldfloriner; han lover at være til tjeneste i fremtiden og anbefaler brevets overbringer, hr. Jens fra Danmark, som vil give ærkebiskoppen videre besked mundtligt.

Tekst og arkivalske oplysninger efter Rep. l.l.

Tekst

Reverendissime pater et amice noster carissime.

Scitis, quod ad promotionem vestram et ad honorem et statum vestrum cum sanctissimo Dn. nostro papa nec non cum nostrorum DDn. cardinalium collegio omni instantia laboravimus, quod etiam facere semper parati sumus.

Nam ut ad vestram notitiam omnia deducamus, pridie cum sentiremus, paternitatem vestram ad summam 4000 ducatorum per cameram apostolicam esse taxatam et ex eo non modicum esse gravatam, adeo cum eodem domino nostro interposuimus partes nostras, quod ab ipso dictam summam 4000 florinorum ad summam 2000 reducendam obtinuimus, et ipse idem sanctissimus dominus noster liberaliter gratiam ipsam fecit.

Quare cum per nos aliquid in Romana curia fieri cupitis, rogamus paternitatem vestram eandem, quod de nobis eam confidentiam capiat tamquam de omnium vestrarum rerum defensore, et infallenter personam nostram ad omnia vestra invenietis[1] promptam atque sollicitam.

Per has insuper rogamus paternitatem vestram, quod Dn. Johanni de Dazia , cui nonnulla vestræ paternitati nostri parte hæc oretenus commisimus explicanda, placeat tamquam nobis plenariam exhibere fidem.

Valete.

Datum Florentie die 4. madii (!), indictione XII.

1. invenietis] læsningen angives som usikker i Rep.