1419. 1. april . Lund


Peder Lykke (Bille), ærkebiskop af Lund, stadfæster domkapitlets privilegier.

Tekst efter Aa.

Tekst

Universis . presentes litteras inspecturis vel audituris . Petrus Løcke dei gracia archiepiscopus Lundensis . Svecie primas et apostolice sedis legatus eternam in domino salutem ♦

Exquo domini . prepositus decanus . totumque capitulum nostrum Lundense . nobis in Christo dilectum nobis humiliter supplicarunt . quatinus eorum privilegia . que a predecessoribus nostris huc usque habuisse dinoscuntur in articulis infrascriptis . graciose confirmare dignaremur nos piis eorum precibus inclinati ac predecessorum nostrorum predictorum vestigiis inherere volentes annuimus et consensu unanimi ipsius capituli nostri ordinamus . perpetuis temporibus irrefragabiliter observandum . ♦

Primo . quod cum aliquis prelatorum vel canonicorum de ipso capitulo diem clauserit extremum . extunc ipsius exsequtor de capitulo existens . una cum aliis exsequtoribus sui testamenti . omnes et singulos . fructus . redditus et servicia de suis . dignitate . canonicatu et prebenda . necnon de mensa si residens exstitit provenientes . per annum integrum a die mortis sue computandum pro suis exsequiis honorifice faciendis . et pro debitis ipsius defuncti fideliter solvendis / percipiat . et ordinacionem meram in bonis omnibus et singulis dictorum[1] beneficiorum teneat . ad terminum prenotatum et si aliquid reddituum . seu proventuum predictorum . ultra legatorum et debitorum hujusmodi solucionem superfuerit . veris heredibus ipsius defuncti . plenarie sine fraude qualibet assignetur . salvis tamen estimacionibus omnibus . beneficiorum predictorum ♦

Item . quod domini prelati et canonici Lundenses qui nunc sunt vel qui pro tempore fuerint . et eorum vicarii . in eorum ecclesiis intitulatis . seu prebendis aut dignitatibus suis annexis / residentes . a solucione cathedratici et aliorum jurium et onerum omnium archiepiscopalium sint liberi et exempti ♦

Item . quod iidem prelati et canonici Lundenses . jurisdictionem archiepiscopalem omnimodam . super villicos . colonos et inquilinos et familiam eorum . in bonis ecclesiasticis et mundanis eorum residentes . habeant . et decimam archiepiscopalem de annona . alecibus . et aliis quibus<cum>que per totam diocesin libere levent . et integre percipiant ab eisdem . ♦

Item / quod rebelles . contumaces et obstinatos ex ipsis familiis . cum litteris ipsorum prelatorum et canonicorum / propriis per censuram ecclesiasticam aggravacionis et divorcii sentenciis . et aliis majoribus causis dumtaxat exceptis . libere poterint cohercere . ♦

Item . quod dicti prelati et canonici Lundenses . emendam super causis quadraginta marcharum et inferiorum . cum banslet . per totam diocesin et frethkøp . de sua familia . libere poterint sublevare . ♦

Item . quod familia predictorum prelatorum et canonicorum . in placito archiepiscopali incausata . coram dominis suis respondeat et satisfaciat pro delictis . ♦

Item . quod bona predictorum prelatorum et canonicorum communia et specialia . in consimili libertate cum bonis nostris propriis conservabimus juxta posse ♦

Item . <quod> dicti prelati et[2] canonici . in conducendis exaccionibus pro equali pensione . omnibus aliis preferantur . ♦

Item . quod privilegia canonicorum hucusque habita . non infringamus ♦

Item . quod in castris . advocatos ponamus secundum consilium capituli vel sanioris partis . et non aliter ♦

Item quod ponamus officiales in curia Lundensi secundum consilium capituli . clericos et nullo modo laicos ♦

Non solum autem premissos articulos . verum eciam omnia et singula privilegia et gracias . que vel quas a quibuscunque predecessoribus nostris hactenus habuerant . cum omnibus et singulis articulis testamenti venerabilis patris domini Nicolai . dudum archiepiscopi Lundensis [a] . predictos prelatos . canonicos et fabricam ecclesie concernentibus tenorepresencium confirmamus . et servare promittimus inconcusse ♦

In cujus rei testimonium . secretum nostrum presentibus est appensum ♦

Datum Lundis anno domini m cd decimonono sabbato ante dominicam in qua cantatur Judica.

1. dictorum] herefter overstreget bonorum Aa. 2. et] herefter overstreget a Aa.
a. testamenti venerabilis patris domini Nicolai . dudum archiepiscopi Lundensis ] DD 4.3.484.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.