Tekst efter Aa.
Universis et singulis ad quos presentes littere pervenerint Petrus Lucke dei gracia archiepiscopus Lundensis Svecie primas et apostolice sedis legatus sinceram caritatem in domino et salutem ♦
Quoniam religionis locis cum eorum juribus et privilegiis ac personis in eis domino servicio mancipatis consiliis et auxiliis libenter assistimus et precipue per provinciam nostram Datie constitutis salutaribus dirigendo / necnon injurias molestias et inquietudines quibus[1] injuste premuntur quarum possimus amovendo / ♦
Hinc est quod religiosi fratres ac domini monasterii sancti Kanuti Ottoniensis nuper coram nobis personaliter constituti non sine mentis amaritudine proponebant quomodo nonnulli deo et sa[cre] religioni[2] cui militant prochdolor emuli ipsis et locis eorum contra privilegia jura et indulta diversimode concessa / angustias tribulaciones et jacturas quamplurimas inferunt subnixe propter deum et justiciam sibi per nos hujusmodi molestacionibus consolacionem inpendi et suffragium exorantes / ♦
Nos autem hujuscemodi nefariorum dampnabiles excessus ulterius tolerare et surda transire aure nequaquam volentes omnibus et singulis quibus imperare possumus stricte precipiendo sub excommunicacionis pena mandamus quatenus decetero a dicti prioris fratrum et monasterii dampnorum et injuriarum illacionibus abstineant / ipsosque et loca sua que sub nostra et metropolitane nostre sedis proteccione suscipimus specialiter defendenda / abstineant et in pace gaudere permittant / jura et privilegia eorum exempciones et indulta que eis concessa sunt ratificantes ex certa sciencia confirmamus inviolabiliter conservent ac ea nullatenus infringant deo ad laudem beatis Kanuto[3] et Benedicto ad gloriam et honorem ac premissa facientibus ad vitam perpetuam promerendam ♦
Datum Ottonie anno domini millesimo quadringentesimo decimo nono / dominica prima mensis novembris nostro sub secreto ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.