1419. 10. november . Firenze


Pave Martin 5. bevilger en supplik af hertug Vartislav af Stettin og abbeden og konventet i klostret Grobe (Pudagla) på Usedom i Cammin stift om pavelig bekræftelse på hertug Vartislavs donation af Sankt-Jacob-Kirche i Gingst på Rügen i Roskilde stift til klostret; donationen er allerede bekræftet af Jens (Andersen (Lodehat)), biskop i Roskilde.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

.. Dudum .. Wartislaus dux Stetinensis de sue suorumque progenitorum animarum salute recogitans jus patronatus, quod habebat in parrochiali ecclesia s. Jacobi in Gingste ejusque custodia canonice sibi annexa Roskildensis diocesis [fructus 30 mr. arg. puri] et quidquid juris perinde sibi in ipsis competebat, .. abbati et conventui monasterii Uzneniensis in loco Pudg[love] Premonstratensis ordinis Caminensis diocesis et eidem monasterio [fructus 150 mr. arg. puri] perpetuo liberaliter donavit ea consideratione seu intentione, quod illi in onerum et expensarum suorum aliqualem supportationem et relevamen perpetuo uniretur, ita etiam, quod ecclesiam cum custodia hujusmodi regere ac illi in divinis deserviri facere possent et deberent per se aut unum ex canonicis dicti monasterii vel alios seculares, ad nutum tamen ipsorum abbatis et conventus revocabiles, capellanos seu presbiteros idoneos, quodque postmodum .. dominus Johannes episcopus Roskildensis donationem hujusmodi et alia premissa rata habens et grata eaque confirmans ecclesiam cum custodia hujusmodi monasterio ac abbati et conventui predictis auctoritate ordinaria univit, prout in eorundem ducis et episcopi litteris .. plenius continetur, ipsique abbas et conventus ecclesiam et custodiam hujusmodi tunc per liberam resignationem .. Nicolai Kedingk ipsius ecclesie rectoris sponte factam vigore donationis et unionis predictarum assecuti illas extunc in suos usus tenuerunt et possederunt ac per suos canonicos rexerunt, prout tenent, possident et regunt de presenti.

Quare supplicatur s. v. pro parte ducis, abbatis et conventus predictorum, quatinus donationem, unionem et assecutionem hujusmodi et presertim adjectionem seu voluntatem dicti ducis hujusmodi, videlicet quod ipsi abbas et conventus eandem ecclesiam cum custodia per se seu unum ex canonicis suis aut alium secularem, ad nutum tamen eorum revocabilem, cappellanum seu presbiterum idoneum pro tempore regere ac illi in divinis deserviri facere possint et debeant, ac alia in dictis litteris contenta et quecunque inde secuta rata habentes et grata ea auctoritate apostolica ex certa scientia confirmare dignemini ac supplere defectus, si qui intervenerint in eisdem ...

Fiat et commitatur. O.

Datum Florentie 4. id. nov. anno 2.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.