1419. 20. november . Firenze


Kontrakt indgået mellem det pavelige kammer, repræsenteret af Antonius (Casinus), biskop i Siena og pavelig skatmester, og huset Medici i Firenze, repræsenteret af Bartholomeus de Bardis, om indbetalinger af Ludovico Baglioni fra pengeindsamlingerne i Danmark, Sverige og Norge.

Inden for 4 måneder efter, at Ludovico Baglioni har modtaget pengene fra de tre riger, skal de overdrages til det pavelige kammer, fratrukket Medici-husets andel på 1700 floriner og andre eventuelle andele.

Hvis Medici-huset vil trække sig ud af kontrakten, er de alligevel bundet til at overdrage pengene inden for den samme frist.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Capitula conclusa inter cameram apostolicam et societatem Johannis de Medicis super facto Ludovici de Ballionibus de Perusio receptoris pecuniarum in regnis Dacie Svecie et Norvegie camere predicte debitarum etc.

Die 20. mensis nov. 1419 indictione 12. pro securitate camere supradicte, et ut dictus Ludovicus in commisso receptorie officio agat, ut tenetur promissum, orat, ut sequitur.

In primis discretus vir Bartholomeus de Bardis mercator Florentinus vice et nomine societatis predicte tamquam negotiorum gestor dicte societatis promisit, quod omnes pecuniarum summas, quas dictum Ludovicum de Ballionibus vigore commissionis sibi facte recipere continget, postquam legitime constiterit illas ad dicti Ludovici manus pervenisse, quod extunc infra quatuor menses illas pecunias, quas dictum Ludovicum sic recepisse constiterit, solvere debet in camera apostolica et de eis realiter satisfacere, deductis primo 1700 fl. eidem societati super dictis pecuniis assignatis et aliis assignationibus, si quas prefatum dominum nostrum facere continget, necnon expensis per ipsum Ludovicum in executione commissionis ipsius faciende[1] per dictam cameram legitime taxandis.

Item, quod, si Johannes de Medicis et societas predicta ab hujusmodi promissione et obligatione vellent resilire, quod facere possunt ad voluntatem eorum, quod extunc remanent obligati ad quatuor menses extunc proxime secuturos in omnibus pecuniis, quas interim dictum Ludovicum recipere continget, de quibus tunc camere predicte integre tenebuntur et satisfacere debent quibuscunque dolo fraude et malitia cessantibus et hanc denuntiationem facere tenentur, ut post eam dicta camera sibi valeat providere.

Hec omnia promisit et juravit servare, fraude et malitia cessantibus quibuscunque.

Acta fuerunt hec Florentie in thesauraria camere apostolice, presentibus ibidem domino Antonio episcopo Senensi domini nostri pape thesaurario Jacobo de Calvis Paulo de Sulmona et singulis aliis camere apostolice clericis et me L. Robring .

1. faciende] = faciendis.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.