1421. 14. juli. Tivoli


Paven forflytter biskop Navne Jensen (Gyrstinge) fra Västerås til Odense.

Arkivalske oplysninger og tekst efter APD l.l.

Tekst

Nafnoni episcopo Ottoniensi. Romani pontificis [etc.]. Dudum siquidem, ecclesia Ottoniensi per Johannis episcopi obitum pastoris solatio destituta, capitulum ipsius ecclesie . . . te tunc episcopum Arosiensem in eorum et ipsius ecclesie episcopum concorditer postulaverunt, tuque postulationi hujusmodi, illius tibi presentato decreto, si et in quantum nobis placeret, consensisti, et deinde prefati capitulum hujusmodi postulationis negotium proponi fecerunt in consistorio coram nobis, illam peten[te]s per nos admitti, in omnibus hiis statutis a jure temporibus observatis. Nos igitur postulationem ipsam tueque persone merita per Lucidum s. Marie in Cosmedin diaconum cardinalem examinari fecimus diligenter et, quia, facta nobis per ipsum cardinalem super hoc relatione plenaria et fideli, postulationem eandem invenimus de persona tua fore canonicam, postulationem ipsam admittentes ad te (etc. = Dipl. Dan. 4. rk. VI nr. 89) direximus oculos nostre mentis. Intendentes igitur tam dicte ecclesie Ottoniensi quam eius gregi dominico salubriter providere, te a vinculo, quo dicte ecclesie Arosiensi tenebaris, absolventes, te ad ecclesiam Ottoniensem transferimus .... Volumus autem, quod, antequam possessionem administrationis bonorum dicte Ottoniensis ecclesie recipias, in manibus Roskildensis vel Ripensis episcoporum piestes fidelitatis debite juramentum juxta formam, quam sub bulla nostra mittimus inclusam . . . Datum Tibure 2. id. julii anno 4.

Simili modo Capitulo ecclesie Ottoniensis.

Clero civitatis et diocesis Ottoniensis.

Populo civitatis et diocesis Ottoniensis.

Universis vassallis ecclesie Ottoniensis.

Archiepiscopo Lundensi.

Erico regi Dacie.