1425. 25. januar. Rom, Santi Apostoli


Pave Martin 5. tillader væbneren Hans Krøpelin fra Roskilde stift og hans hustru at vælge en skriftefader, som kan meddele dem fuld syndsforladelse i deres dødsstund.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.; de forkortede formler udfyldt efter DD 1404. 17. mar., nr. 14040317002.

Tekst

Martinus (episcopus servus servorum dei)[1] nobili viro Johanni Cropelin armigero Roskildensis diocesis et nobili mulieri ejus uxori impresentiarum existenti salutem (et apostolicam benedictionem)[2] . ♦

Provenit (ex vestre devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam reveremini / ut petitiones vestras illas presertim que anime vestre salutem respiciunt / ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati / ut confessor vester quem duxeritis eligendum / omnium peccatorum vestrorum de quibus corde contriti et ore confessi fueritis / semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consveverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri / vobis quatinus claves ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine majestatis extiterit / auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni vestre tenore presentium indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda / eam vobis per vos si supervixeritis/ vel per heredes vestros si tunc forte transieritis faciendam injungat / quam vos vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaritis procliviores ad illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeretis / quo ad illa predicta remissio vobis nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)[3] . ♦

Datum Rome apud ss. Apostolos 8. kal. febr. anno 8.

1. Martinus (episcopus servus servorum dei)] Martinus etc. Aa. 2. salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etc. Aa. 3. Provenit (ex vestre devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam reveremini / ut petitiones vestras illas presertim que anime vestre salutem respiciunt / ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati / ut confessor vester quem duxeritis eligendum / omnium peccatorum vestrorum de quibus corde contriti et ore confessi fueritis / semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consveverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri / vobis quatinus claves ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine majestatis extiterit / auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni vestre tenore presentium indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda / eam vobis per vos si supervixeritis/ vel per heredes vestros si tunc forte transieritis faciendam injungat / quam vos vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaritis procliviores ad illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeretis / quo ad illa predicta remissio vobis nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)] Provenit etc. Aa.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.