1425. 14. marts. Tata


Kong Sigismund giver kong Erik 7. af Pommern ret til at udnævne notarer på den betingelse, at disse sværger troskab til kejseren og kejserdømmet og aldrig virker til skade for kejseren. Notarerne skal skrive og læse såvel offentlige som private breve, testamenter og andre retsgyldige dokumenter korrekt og uvildigt, og affattelsen skal ske på pergament, ikke på papir. Ligeledes skal de arbejde til gavn for hospitaler og udsatte mennesker samt offentlige broer og veje. Vidneudsagn skal de holde fortrolige, indtil de er blevet offentliggjort. Endelig vil notarerne kunne udfærdige dokumenter hvor som helst, og disse skal respekteres hvorsomhelst. Videre giver kejseren kong Erik ret til at gøre uægte børn legitime, så de bliver fuldt arveberettigede. Dette kan ske, hvad enten forældrene er i live eller ej. Undtaget er dog børn af markgrever, grever og baroner.

Tekst efter A.

Tekst

Sigismundus dei gracia Romanorum rex semper Augustus ac Hungarie Boemie Dalmacie Croacie etcetera rex serenissimo principi domino Erico Dacie Swecie Norwegie Sclavorum et Gottorum regi et duci Pomeranie awnculo et fratri nostro carissimo salutem et fraterni amoris continuum incrementum ♦

Serenissime princeps frater carissime . Quamvis regalem magnificenciam quasi cum sole cottidie deceat in donis concedendis largiflue relucere . et jugiter aliquid agere / quo regalis nominis gloria possit attolli . illud tamen thezauris ejus singulariter apponitur per quod personis regali dignitate suffultis honor impenditur / per quem aliis poterunt prodesse . et singularibus graciis officium benediccionis impendere ex quo crescit respublica et honor imperii votiva suscipit incrementa . ♦

Sane de vestre legalitatis et circumspeccionis industria magis quam de mutui sa<n>gvinis unione gerentes fiduciam singularem non per errorem aut improvide sed animo deliberato sanoque principum et fidelium nostrorum accedente consilio ex certa nostra sciencia . et de plenitudine Romane regie auctoritatis vobis duximus hanc graciam facere specialem / dantes et concedentes vobis auctoritatem et plenariam potestatem ubicumque fueritis constituti tabelliones et notarios publicos faciendi et cr[ean]di et ipsis hujusmodi tabellionatus et notariatus officium concedendi et largiendi et quemlibet eorum auctoritate imperiali per pennam et calamarium prout moris est de hujusmodi officio investiendi / dum tamen ad [exe]cucionem dicti officii habiles eos et quemlibet ipsorum inveneritis super quo vestram conscienciam oneramus ita tamen quod ab ipsis tabellionibus seu notariis publicis per vos creandis et fiendis ut premittitur ac eorum quolibet vice ac nomine sacri Romani imperii et [pro] ipso Romano imperio debite fidelitatis recipiatis corporalia juramenta quod videlicet erunt nobis et successoribus nostris Romanorum imperatoribus et regibus canonice intrantibus . et sacro Romano imperio fideles . nec umquam erunt in consili[is] ubi nostrum tractetur periculum bonum nostrum et salutem promovebunt pro viribus suis / et dampna nostra pro sua possibilitate avertent fideliter . ♦

Instrumenta eciam tam publica quam privata ultimas voluntates . codicillos . seu testamenta quecumque / et quecunque judiciorum acta et omnia alia / que ipsis ex debito dicti officii fienda et scribenda occurrerint . juste . pure . et fideliter . sine dolo falsitate . et simulacione scribent . legent et facient non attendendo odium . munera vel favores . ♦

Scripturas vero per ipsos in formam publicam redigendas in membranis et non in carthis abrasis nec in papiro conscribent ♦

Causas hospitalium et miserabilium personarum . necnon pontes et stratas publicas pro viribus promovebunt ♦

Sentencias autem et dicta testium donec fuerint publicata secrete et fideliter retinebunt . et omnia et singula certe et fideliter facient . que ad ipsorum officia pertinebunt / ♦

Qui quidem tabelliones seu notarii per vos creandi . possint poteruntque ubicunque locorum facere publicare / auctorizare et conscribere quoscunque contractus instrumenta judicia / testamenta codicillos . et ultimas voluntates et cetera omnia exercere et facere . que ad dictum tabellionatus seu notariatus officium pertinere noscuntur ♦

Et decernimus quod instrumentis et scripturis ut premittitur per hujusmodi tabelliones seu notarios publicos fiendos plena fides ubilibet adhibeatur . ♦

Insuper de plenitudine nostre [Ro]mane regie potestatis . damus et concedimus vobis omnimodam facultatem et auctoritatem . quod omnes et singulos spurios . et spurias bastardos et bastardas . manseros[a] . nothos et nothas . et quoscunque quovismodo illegitime et [ex] damnato coitu natos et natas tam absentes quam presentes illustrium marchionum comitum et baronum natis dumtaxat exceptis ubicunque locorum viventibus eorum parentibus seu eciam mortuis et ipsis presentibus [se]u absentibus volentibus [in]vo[l]entibus legittimare et ad legittima jura producere et eis super defectu natalium dispensacionis beneficium impendere . omnemque infamiam seu maculam geniture abstergere valeatis . citatis et non citatis / quorum interesse possit vel intersit . ita quod tales legittimati seu legittimandi . et ad legittima jura reducti seu reducendi . per vos / ad omnes et singulos honores jura et dignitates admitti et in bonis . juribus . rebus mobilibus et immobilibus paternis et maternis agnatorum cognatorum nec[no]n feodalibus allodialibus et aliis quibuscunque ex testamento seu ab intestato succedere valeant et ad quoslibet alios actus legittimos admitti debeant et debebunt ac si legittime et de legittimo essent thoro nati dummodo legittimaciones per vos [fi]ende ut premittitur . legittimis heredibus non prejudicent quovismodo . quantum ad successionem hujusmodi bonorum non obstantibus quibuscunque legibus imperialibus seu municipalibus communibus vel privatis . statutis / consve[tu]dinibus de[cretis] provisionibus ordinamentis usantiis et faccionibus quibuscunque editis et edendis . eciam si tales vel talia forent de quibus expressam de verbo ad verbum in presentibus necesse esset fieri mentionem ♦

Quibus omnibus si et in quantum pre[senti nostre] concessioni gracie seu in aliquibus in ea contentis in aliquo vel aliquibus quovismodo . quavis de causa directe vel indirecte contrariari seu obviare possent et viderentur ex certa nostra sciencia ac de Romane regie potestatis plenitudine de[ro]gamus . et esse decernimus derogatum . presentibus ad vestre vite duntaxat tempora duraturis ♦

Presencium sub nostre majestatis sigillo testimonio literarum . datum in oppido Tata Vesprimiensis dyocesis anno domini millesimo quadringentesimo vigesimoquinto . die quartadecima mensis martii . regnorum nostrorum anno Hungarie etcetera tricesimooctavo Romanorum quintodecimo et Boemie quinto ♦

Ad mandatum domini regis Johannes episcopus Zagrabiensis . cancellarius♦

a. manseros] usædvanlig stavemåde for manzeres (uægte børn, børn af en prostitueret).

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.