1425. 11. september.


Biskop Johannes af Lübeck udnævner tre gejstlige til sine prokuratorer, heriblandt magister Nicolaus Sacchow, domprovst i Slesvig.

Udtog efter Lünig.

Tekst

In nomine domini amen.

Anno a nativitate ejusdem millesimo, quadringentesimo, vicesimo quinto, indictione tertia, die vero martis, undecima mensis septembris, hora nonarum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini, domini Martini, divina providentia papæ quinti, anno nono, reverendus in Christo pater et dominus, dominus Joannes , Episcopus Lubec. in mei notarii publici testiumque infra scriptorum præsentia constitutus personaliter, omnibus meliori modo, via, jure, tam et forma, quibus melius et efficacius potuit et debuit, fecit, constituit et creavit solenniter suos veros et legitimos procuratores, actores factorum et negotiorum suorum gestores et nuncios speciales et generales, sic, quod specialitas generalitati non deroget, nec e contra, venerabilem Magistrum, Nicolaum Bochovvum , præpositum Slesvvicens. ac honorabiles viros, dominos, Johannem Brunonis , canonicum ecclesiæ Uthinens. Lub. diœc. et Matthæum Been , presbyterum, capellanum reverendi patris, absentes, tanquam præsentes et quemlibet eorum in solidum adipiscendi, seu recipiendi ipsius domini constituentis nomine, et pro eo virtute incorporationis apostolicæ, sive virtute litterarum apostolicarum incorporationis etc. possessiones reales et corporales quorumcunque beneficiorum, ecclesisticorum sibi et mensæ suæ episcopali Lubec. apostolica auctoritate quomodolibet incorporatorum, omniaque alia et singula in præmissis et circa ea necessaria et opportuna faciendi et exercendi, promittens mihi notario publico infra scripto solenniter stipulanti et recipienti vice et nomine omnium, quorum interest, seu intererit, se ratum, gratum, atque firmum perpetuo habiturum, quidquid per dictos suos procuratores, aut eorum aliquem actum et procuratum fuerit in præmissis.

Voluit etiam eosdem suos procuratores ab omni onere satisdandi relevare etc.

...

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.