Tekst efter Nielsen l.l.
Anno domini ut supra ego Jacobus Iwari cantor Ripensis conduxi omnia bona capituli, preter bona communia, in provinciis Warthsysæl, Yellingsysæl, Almindsysæl, Kalslundhæreth et Frøøshæreth ac jus capituli in campis Lyusby et Jerkier ac eciam prata capituli a communi transitu dicto Loongweil usque litus maris a parte aquilonari ampnis Ripensis preter magnum pratum dictum Meildaam sita, pro annua pensione, scilicet quinque marchis et una ora[1] annone Ripis annuatim persolvendis termino prenotato, hoc tamen adjecto, quod quando eadem bona sic conductive habere noluero, vel capitulum ea libere rehabere voluerit, extunc antea in domo capitulari per unum annum per me vel ipsum capitulum intimetur.
Item iiii oras de Erixhø et i oram de parte Claws Jonæ [2] .
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.