1426. 29. juli. Bergen


Udsendte forhandlere stadfæster på kongerne Eriks og Jakob 1. af Skotlands vegne den traktat om afståelse af Man og Hebriderne mod en årlig afgift samt undersåtternes indbyrdes forhold, der blev sluttet i Perth i 1266 og fornyet i Invernes i 1312.

Tekst efter nil. 0.

Tekst

In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen ♦

Ad perpetuam rei memoriam universis et singulis innotescat quod anno domini millesimoquadringentesimovicesimosexto vicesimonono die mensis julii videlicet ipso die sancti Olavi regis et martiris in civitate Bergensi regni Norwegie . convenientibus serenissimo principe domino Erico dei gracia Norwegie Dacie et Swecie regnorum Sclauorum Gothorum rege et duce Pomeranie illustri per solempnes nuncios videlicet venerabiles patres et dominos Aslacum Bergensem Johannem Asloensem domini regis et regni Norwegie cancellarium . Anbernum Hamarensis Thomam Orchadensis dei gracia ecclesiarum episcopos et nobiles dominum Endridum Erlendi militem Swalonem Johannis Harnikinum Henrici Olavum Haquini Guttormum Benedicti et Nervam Jacobi armigeros dictorum regis et regni Norwegie consiliarios ad omnia facienda et discernenda quo ad infrascripta que dictus dominus rex facere posset si personaliter presens interesset plenam et sufficientem potestatem habentes ex parte una . et serenissimo principe domino Jacobo eadem gracia rege Scotorum illustri per solempnes nuncios Willelmum de Crichton baronem de eodem militem camerarium suum magistrum Willelmum de Foulis prepositum ecclesie collegiate de Bothuile elemosinarium suum Thomam de Cranston scutiferum suum eciam consimilem plenam et sufficientem potestatem habentes quo ad singula infrascripta parte ex altera . exhibita fuerunt recitata et recognita concorditer per utramque partem quedam munimenta super composicione et finali concordia primo inter magnificos et illustres principes bone memorie dominos Magnum quartum et Allexandrum tercium Norwegie et Scocie reges et eorum heredes retroactis confecta temporibus secundo consequenter alia munimenta et indenture illustrissimorum principum celebris memorie dominorum Haquini quinti per solempnes suos nuncios videlicet nobilem virum dominum Bernerum de Berkery baronem et discretum virum dominum Ywarum filium Oulavi ecclesiarum Bergensis et Orchadensis canonicum et Roberti primi etc. Norwegie et Scocie regum sub anno domini millesimotricentesimoduodecimo in dominica proxima post festum apostolorum Symonis et Jude in villa de Invernes confecta super confirmacione et renovacione prefate composicionis et finalis concordie prioribus quasi penitus consona ita quod secundus tenor renovacionis prime composicionis formam in se clausam et insertam continebat . cujus quidem pretacte composicionis et finalis concordie tenor sequitur in hec verba ♦

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen ut certitudo (etc. = Dipl. Nor. bd. 8, nr. 9) . ♦

Quas quidem composicionem et finalem concordiam concessionem resignacionem et quietam clamacionem sic pro bono pacis inter prefatos illustrissimos principes dominos Magnum quartum et Allexandrum tercium Norwegie et Scocie reges amicabiliter et socialiter factas necnon dictas renovacionem et confirmacionem per prelibatos serenissimos principes dominos Robertum primum et Haquinum quintum Scocie et Norwegie reges postea initas et confectas una cum ceteris omnibus et singulis que in ipsis superius continentur serenissimus princeps dominus Ericus rex Norwegie antedictus pro se et heredibus suis regibus Norwegie et regno suo Norwegie per nuncios suos supradictos approbavit ratificavit et in persona dicti illustrissimi principis domini Jacobi regis Scocie et heredum suorum renovavit et presenti scripto eternaliter confirmavit .♦

Dictus vero illustrissimus princeps dominus Jacobus rex Scocie illustris easdem composicionem et finalem concordiam concessionem et quietam clamacionem sic pro bono pacis inter prefatos serenissimos principes dominos Magnum quartum et Allexandrum tercium Norwegie et Scocie reges amicabiliter et socialiter factas ac similiter renovacionem et confirmacionem per prelibatos serenissimos principes dominos Robertum primum et Haquinum quintum Scocie et Norwegie reges postea initas et confectas una cum solucione centum marcarum annuarum sterlingorum ad usum curie Romane et regnorum Francie Anglie et Scocie facienda . domino regi Norwegie heredibus suis et regno Norwegie imperpetuum annuatim in ecclesia beati Magni martiris in Orchadia terra videlicet domini regis Norwegie infra octavas nativitatis beati Johannis baptiste juxta obligacionis et condicionis formam sicut in originali super hoc confecto plenius continetur una cum ceteris omnibus supradictis excepta solucione illarum quatuor millium marcarum sterlingorum solvendarum ut prenotatur in dicta composicione pro se heredibus suis successoribus et regno suo approbavit ratificavit et in persona dicti serenissimi principis domini Erici regis Norwegie illustris et heredum suorum Norwegie regum renovavit et presenti scripto eternaliter confirmavit / ♦

Preterea ut inter prefatum dominum Ericum regem Norwegie successores et subditos suos regna ac dominia sua Norwegie Dacie et Swecie ex una parte et prel[ibatum domin]um Jacobum regem illustrem successores et subditos et regnum suum Scocie ac dominia sua parte ex altera ammodo firmior et feruencior amicicia succrescat et continuetur et ut ligii et subditi utrorumque regum infra regna et [dominia] alterutra communicare et in locis ad hoc constitutis et ab antiquo consvetis licite et libere mercandizare sub indubitata pacis tranquillitate valeant in futurum juribus et consvetudinibus approbatis utrorumque regnorum sem[per sal]vis finaliter concordatum est inter prelibatos dominos reges quod omnia et singula dampna transgressiones defectus et universa delicta attemptata aut perpetrata ac similiter pene restituciones seu debita siqua occasione huiusmodi transgre[ssion]um forent resarcienda seu quocunque modo exigenda annuali pensione regi Norwegie et suis[1] successoribus imperpetuum annuatim solvenda ut premittitur semper salva inter predictos reges predecessores suos ligeos aut subditos suos aut dictorum regnorum Scocie et Norwegie quibuscumque retroactis usque in hodiernum diem temporibus ex utraque parte pro se regnis subditis et successoribus omnino et penitus remittentur quitantur et omnibus fraude et dolo postpositis tamquam soluta et reformata absque aliquali futura impeticione in perpetuum relinquentur . ♦

Et ad prescriptas antiquas composicionem et finalem concordiam cum omnibus et singulis in eisdem contentis fideliter observandas et nunc per dominos Ericum et Jacobum Norwegie et Scocie reges prefatos approbatis ratificatis renouatis et confirmatis ut supra dictum est venerabilis pater dominus Thomas Orchadensis episcopus et Swalo Johannis armiger ad hoc speciale mandatum habentes pro serenissimo domino suo Erico rege Norwegie sepedicto heredibus suis et assignatis in animam ipsius regis et in animas suas proprias juraverunt publice tactis sacrosanctis ewangeliis / et strenuus vir dominus Willelmus de Crichton miles et magister Willelmus de Foulis supradicti ad hoc similiter speciale mandatum habentes in animam domini sui domini Jacobi illustris regis Scocie antedicti et in animas eorum pro dicto domino suo rege et heredibus suis et assignatis modo consimili juraverunt ♦

In cujus rei testimonium parti hujus scripti in modum cyrographi et indenture confecti remanenti penes dictum regem Norwegie illustrem littera commissionis dicti domini Jacobi regis Scocie cum sigillo suo sigillata una cum sigillis dictorum nunciorum suorum dominorum Willelmi videlicet militis magistri Willelmi prepositi et Thome de Cranston est annexa . alteri vero parti eiusdem scripti penes dictum dominum regem Scocie remanenti littera commissionis ipsius domini Erici regis Norwegie illustris sigillo suo sigillata una cum venerabilium patrum dominorum Aslaci Johannis Anberni et Thome episcoporum ac aliorum nobilium Endridi scilicet militis Swalonis Olavi Guttormi et Narve predictorum nunciorum ejusdem sigillorum appensione remanet coaffixa.

1. suis] gentaget, men det ene slettet.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.