1426. 17. oktober . Lübeck


Notarialinstrument, at Lübecks krigserklæring mod kong Erik 7. af Pommern i nærværelse af adskillige medlemmer af rådet i Lübeck samt en række vidner samme dag er blevet læst op, undersøgt og overrakt til rådets sendebud Arnold Quast, som skal bringe den til den nærmeste borg tilhørende kongen og overrække det til høvedsmanden dér.

Tekst efter UBStL.

Tekst

In nomine domini amen. Anno nativitatis ejusdem millesimo quadringentesimo vicesimo sexto, indictione quarta, die jovis decima septima mensis octobris, hora vesperorum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Martini , divina providentia pape quinti, anno nono, in mei notarii publici infrascripti testiumque infrascriptorum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum presencia honorabiles viri et domini Hinricus Rapesuluer , Conradus Brekewolt , Detmarus van T{uo}nen , proconsules, Hinricus Meteler , Johannes Crispin , Albertus van der Brugge , Marquardus Bonehorst , Nicolaus van Stiten et Hermannus Westfael , consules civitatis Lubicensis, ac alii consules ejusdem civitatis Lubicensis convocati, ad infrascripta peragendum congregati, personaliter constituti, pro se ac dicta sua civitate, civibus ac habitantibus in eadem, honorabilis vir, dominus Conradus Brekewolt, proconsul antedictus, quandam litteram in pergameno conscriptam, sanam et integram, non cancellatam, non viciatam, non rasam, non abolitam nec in aliqua sui parte suspectam, ut apparuit, sed prorsus omni vicio et suspicione carentem in manibus suis tenuit et produxit ac magistro Hermanno de Indagine , prothonotario dicte civitatis Lubicensis, tradidit et presentavit ac per ipsum magistrum Hermannum eandem litteram legi mandavit et fecit, cujus quidem littere prenarrate tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis:

Wetet, irluchtigheste (osv. = DD 1426. 6. okt., nr. 14261006001)

Qua littera sic, ut prefertur, perlecta honorabilis vir dominus Conradus, proconsul antedictus, prefatam litteram michi Johanni, notario subscripto, ac testibus subscriptis jussit presentari ad recognoscendum sigillum dicte littere impressum, et per nos eandem litteram diligenter inspectam[1] reperimus magnum dicte civitatis Lubicensis sigillum sub scriptura ejusdem littere sanum, integrum atque illesum fideliter impressum.

Deinde prelibatus dominus Conradus Brekewolt sepedictam litteram reassumpsit et eandem Arnoldo Quast , dicte civitatis Lubicensis nuncio jurato ibidem presente[2] , presentavit[3] sibique mandavit, ut mediante juramento suo consulatui Lubicensi prestito prefatam litteram ad proximum illustrissimi principis, domini Erici , regnorum Dacie, Swecie et Norwegie regis, castrum seu edificium fideliter deportaret ac capitanio ejusdem castri seu edificii eandem presentaret, ut eadem littera ad noticiam dicti domini regis presumeretur pervenire.

Quam litteram ipse Arnoldus Quast antedictus ad se recepit et mandatum sibi de hujusmodi littera, ut prefertur, commissum atque factum promisit diligenter adimplere.

De et super quibus omnibus et singulis premissis sepedictus dominus Conradus Brekewolt nomine sui et tocius consulatus Lubicensis ac nomine civium atque habitancium in eadem me Johannem, notarium publicum infrascriptum, requisivit, ut sibi unum vel plura, publicum seu publica conficerem instrumentum seu instrumenta.

Acta sunt hec in pretorio civitatis Lubicensis, anno, indictione, mense, die, hora, pontificatu et aliis, quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus ac robustis viris Elero Ratlowe , Hinrico Scroder , Helmoldo de Plesse , Ludero Blucher et Volrado de Tzule , Lubicensis, Zwerinensis et Razeburgensis diocesium, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

( Til venstre herfor Johannes Tzeuers notarmærke ) Et ego Johannes Tzeuer , clericus Lubicensis, publicus imperiali auctoritate notarius, hujusmodi littere productioni, lectioni, siggilli (!) recognicioni ejusdemque littere dicto nuncio jurato presentacioni, promissioni et requisicioni omnibusque aliis et singulis premissis, dum sic, ut premittitur, fierent et agerentur, una cum prenominatis presens interfui eaque cum eisdem sic fieri vidi et audivi et in hanc publicam formam redigendo conscripsi signoque et nomine meis solitis ac consvetis signavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.

1. eandem litteram diligenter inspectam] vel fejl for eadem litteram diligenter inspecta, og således rettet i UBStL. 2. presente] vel fejl for presenti. 3. presentavit] foran dette ord gentaget et overflødigt eandem A.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.